Latin
SPICILEGIUM SS. PATRUM, UT ET HAERETICORUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 272
Unproofread scanNot analysed yet
Noram Sardiniae, a Tentzelio ex Abulpharagio detectam (vide, si placet, Acta nostra An. 1692, pag. 540.) doctissimi Hydii suffragio firmat; originem fabulae de corde Ignatii dissecto aureisque nominis Jesu litteris signato, ex genuina cognominis θεοφόρου notione derivat; de Actis Martyrii genuinis, sed ultima parte interpolatis, disserit; septem epistolas cum Pearsonio adversus Dallaeum asserit, non obstantibus Laroquani exceptionibus; novam objectionem adversus S. Ignatii pariter ac aliorum Apostolicorum Patrum epistolas, quod Canoni librorum N. T. non insertae sint, diluit; denique nonnulla de aliis Ignatii scriptis subjiciens, ipsa Martyrii Acta, sive potius Passionem S. Martyris Ignatii, primum Latine ab Usserio, deinceps Graece a Ruinarto edita, exhibet, ultimamque eorum partem spuriam esse, variis evincit argumentis. Sequuntur tria Ignatii fragmenta, quorum duo in Damasceni Parallelis ex genuina quondam Ignatii ad Antiochenos epistola, tertium vero a Chrysostomo vel ex eadem, vel ex alia, vel potius ex Didascalia ejus nomini adscripta desumtum esse putat. Hinc librorum Papiae de expositione oraculorum Dominicorum fragmenta ex Irenzeo, Eusebio Andrea Caesariensi &aliis collecturus, quaedam de Papiae praeceptoribus, encomiis &martyrio praemittit. Pari modo Fragmenta Commentariorum Basilidis Haeresiarchae auspicatur a brevi disquisitione de aetate &libris ejusdem, ostenditque, eum sub Hadriano maxime floruisse: &Fragmenta Valentini Haeresiarchae orditur de tempore &occasione fectae ab illo conditae, variisque scriptis propagatae. Sic &Fragmentis reliquorum haereticorum, Epiphanis, Isidori, Ptolemaei, Heracleonis, quae ad aetatem scriptaque illorum faciunt, praemittit, hancque sectionem claudit duobus spurii Evaengelii sive Traditionum Matthia Fragmentis. Inde ad Orthodoxos regressus, breve Fragmentum Apologiae Quadrati pro Christianis ex Eusebio recitaturus, adversus Valesium cum D. Cavio unum tantum statuit Quadratum, qui Apostolorum discipulus &Atheniensium Episcopus fuerit, &Hadriano Apologiam obtulerit. Brevius sequitur Monitum de Aristidis Apologia, cujus restitutionem sperat &a peregrinantibus requirit Grabius, ex quo in Itinerario D. la Guilletiere legimus, adhuc in Bibliotheca Calojerorum, qui prope Athenas in monasterio Midelli habitant, dictam Apologiam servari. Brevissimis absolvit Agrippam Castorem, &excerptum ex ejus tractatu contra Basilidem haeresiarcham.