Latin
ANNOTATIONES
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 28
Unproofread scanNot analysed yet
Detestabar hominum audaciam: sed felix successus &vix notabile a peracta curatione detrimentum timoris vanitatem arguebant. Dn. Bienaise tendinum dissectorum suturam perhibetur in usum revocasse. Miscellanea Acad. Nat. Cur. Dec. 2. A. 3. Obs. 122. &Dn Verduc rationem, qua eandem ille administraverit, diversimode exponunt; methodus tamen prior in Miscellaneis indigitata voto haud respondere videtur, nec altera, quam Verduc tradit adeo certa est &evidens. Dn. Vauguion in Operationibus Chirurgicis (Anglicenuper versis) exhibendo modum Dn. Bienaise, vostigiis Dn. Verduc insistit; uterque videlicet in eo conspirant, unam tendinis resecti extremitatem super alteram esse adducendam, quod tamen in praesenti casu haud factum, nec aliis occasionibus id necessarium reputo, neque proficua tot in sutura tendinum splenia, de quibus verba faciunt in ipsis eorum scriptis legenda Equidem praeter hos &alii habentur, qui operationes Chisurgicas Gallice describentes rationem consuendi tendines ostendere praesumunt, in Dn. Bienaise methodo tamen videntur acquiescere. Nuck in Operationibus Chirurgicis inter alia sequentibus eam exprimit verbis. Parte lasa decenter locata duobus in locis unamquamque tendinis extremitatem perforamus, filumque sericum cera obductum trajicimus; hinc interposita suberis aut corii particula extremitatum adductio filorumque adstrictio certior redditur, neque etiam tendinis extremitates adeo facile, ac omni splenio omisso, lacerantur; num vero alterutra tendinis extremitas super alteram debeat adduci, ne verbo quidem innuit. Ast quamvis tot Scriptorum autoritas ex parte apud me praevaluisset, ut de successu ejusmodi operationis bone sperarim, aliorum tamen non infimi subsellii contradictiones animum tenuissent suspensum, nisi aliquando in tendine tibiae equinae insignia vasa sanguifera videre licuisset; tunc enim persuadebar, tendines etiam plane dissectos, aeque ac ossa &alias partes, posse conglutinari, modo partes vicina illasa &duo tendinis extrema, solerter sibi invicem sine ulla vel saltem notabili vasorum sanguineorum compressione, adductae essent. Distributionem vasorum sanguiferorum repraesentat TAB. I. adjecta Figura 2.