# Acta eruditorum 1700 287

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, HERMANNI WITSII MISCELLANEORUM SACRORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/287
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/287

Duobus his filiis duos designari populos: Ismaele Hierosolymam praesentem, seu populum carnalem; at Isaaco Hierosolymam supernam, seu Ecclesiam Christianam spiritualem. Sed pergimus ad nonam, (de sexta enim ad Eccl. XII, 1.7. septimaque de uxore Lothi, & octava, qua anquiritur: quinam Assyriorum nomine in Sacris literis veniant? dicta olim repetere haud opus est,) quae de Rechabitis agit, & inter alia Hebraeos redarguit, qui, quod Jonadab instituto suo posteris de parabili victu prospicere voluerit, contendunt. Subfuisse enim longe majora Autor innuit, quippe cum praescriptae Rechabitis leges ad fovendam pietatem fecerint, fidemque Prophetarum orrculis imminentes Judaeis calamitates repetitis carminibus decantantibus adstruxerint, ac denique terram istam, quam Judaei tam efflictim deperibant, propter se tanti faciendam non esse ostenderint. Tres subsequentes Historiam pandunt Hierosolymae, decimaque tertia & quarta controversiam de Evangelio per Apostolos Americanis olim praedicato pertractat, quod itidem jam antea a nobis fuit monitum. Hinc ex decima quinta Joannis Baptistae vitam ad ductum Evangelicae imprimis Historiae adornatam sistente, speciminis in vicem observamus, quod Johannem, licet in spiritu & virtute Eliae venerit, miracula tamen patrandi potestate ideo destitutum fuisse moneat, ut constaret, doctrinam ipsius nihil habere novi, quod extraordinariam confirmationem requireret, sed esse testificationem rei vel instantis vel praesentis, quam voce unanimi Prophetae omnes praenunciaverint. Addit, quod miraculorum a Johannis ministerio absentia necessaria propemodum fuerit, ne forte, si similia praestitisset iis, quae Messiam praestare oportebat, praecipiti judiciorum temeritate a multis pro Messia haberetur. Vita Timothei, quae in Exercitatione decima sexta comparet, olim a nobis memorata est. Decima septima de usu & abusu rationis agit, & quaestionem: utrum satius sit Scripturae verba flectere, ut cum rationis axiomatibus conveniant? an rationis axiomata ad eum sensum corrigere, quem Scripturae verba fundant? sic decidit, ut priori sententia explosa, posteriorem statuminet.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
