# Acta eruditorum 1700 291

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, ERUDITORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/291
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/291

ERUDITORUM, Publicata Lipsiae Calendis Julii, Anno MDCC. JOHANNIS BRAUNII, PALATINI, THEOLOGIAE DOCTORIS, ejusdemque & Hebraeae Lingua in Academia Groninga & Omlandia Professoris, SELECTA SACRA. Amstelaedami, apud Henr. Wetstenium, 1700. in 4. Alphab. 5. Plag. 8. Uam in Theologia Didactico-Elenchtica docendi rationem tenere soleat celeberrimus Braunius, dudum est, quod in Actis nostris Erudito Lectori demonstravimus; cum enim is doctrinam Foederum sive Theologiae Didacticae & Elenchticae Systema A. 1688 edidisset, mense istius anni Augusto p. 452 sq. de eadem diximus. Sed qua is ratione in interpretandis Scripturae Sacrae locis versetur, ostendere nobis per commodam occasionem nondum licuit. Illustre enim, quod pertinere huc videri queat, de vestitu Sacerdotum Hebraeorum opus Actorum nostrorum initium, anno quippe 1680 jam evulgatum, antevertit. Scripto tamen alio isthac de re disserendi ansam nunc demum subministrari nobis merito gaudemus, quandoquidem maxima voluminis praesentis pars in librorum dictorumque veteris aeque ac novi Testamenti cumprimis notabiliorum enucleatione occupatur. Selecta videlicet haec Sacra in quinque libros distinxit maxime Reverendus Autor, quorum primus de iis agit, ad quos Apostolorum scriptae sint Epistolae. Secundus septimum sigillum ex Apocalypsi Johannaea illustrat. Tertius sanctitatem & perfectionem Summi Pontificis, ad ductum testimonii Paulini Hebr. VII, 27. celebrat. Quartus planctum ob Thammuz ex Ezech. VIII, 14. considerat. Quintus denique varias de materiis a jucunditate pariter ac utilitate insigni se commendantibus Her.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
