# Acta eruditorum 1700 292.1-4

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, 292.1 to 292.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/292.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/292.1

ACTA ERUDITORUM tibus exercitationes complectitur. De singulis igitur pro instituti nostri ratione nonnihil disserere operae nos pretium facturos existimamus. In exponendis Apostolorum Epistolis crassissimos a Viris etiam doctis errores ideo committi observat, quod non attenderint, cujusnam nationis atque gentis illi fuerint, ad quos scriptionem suam Viri στόπνευστοι direxerint. Perperam sane ab iis pro Gentilibus habitos fuisse omnes, quotquot extra Judaeam fixum in Asia, Africa, & Europa domicilium tenuerint, cum potius plurimam illi partem Judaei fuerint; hos etenim inter omnes gentes dispersos ubique habuisse jus civitatis, scholas, synagogas, academias, ad varia quoque munera & dignitates publicas indultu Principum & Magistratuum Ethnicorum evectos fuisse probat, ac proinde Apostolos horum praecipuam curam habuisse contendit, utpote quos pro tribulibus atque fratribus suis agnoverint, atque capropter, ut in fide Jesu Christi, promissi Patribus Messiae, dextre informarentur, omni studio allaboraverint, Gentilibus interim haudquaquam penitus neglectis. Mox itaque sub libri primi initium id monet, verisimile esse, Judaeos, qui habitarint istis temporibus inter Gentiles in Asia, Graecia, Romae atque alibi, ad veritatem Evangelicam minori difficultate adduci potuisse, quam qui Hierosolymis, & in reliquis Judaeae civitatibus domicilia sua exstruxerint, cum hi splendore Hierosolymorum, forma Reipublicae, umbra alicujus jurisdictionis magni Synedrii, & gloria Sacerdotii quotidie ipsis ante oculos versantis majori fascino excoecati, difficilius ad Christum converti potuerint. Hinc de singulis Epistolis seorsim agit, & quid in quolibet capite, quinimo in versu ferme quolibet, dictum sit Judaeis, quid Gentilibus, examinat, cumque multi ex tenore nominum propriorum ad Gentiles applicuerint, quod Judaeis potius debeatur, nomina ista tum virorum, tum mulierum, quae passim apud Apostolos sunt obvia, curatius indagat, & plurima quidem Gentiles notare fatetur, si originem ac etymon eorum unice respexeris, sed samen Judaeos quoque inter Gentiles habitantes Ethnicorum affumsisse nomina ostendit; unde non statim Gentilis existimandus sit, qui Ethnicorum nomen prae se ferat.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
