Latin
292.5 to 292.8
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 292.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Probat id cumprimis in expositione capitis decimi sexti Epistolae ad Romanos, in quo nomiTPT MENSIS JULII A. MDCC. na propria, si non omnia, saltem plurima Judaeos notasse, imo Apostolum, dum scriberet hanc Epistolam, magis ad Judaeos quam, ad Gentiles respexisse innuit. Parili ratione in Ecclesia Corinthiaca Judaeos Gentilibus interspersos vixisse, ac nullatenus probari posse asserit, Apostolum in utraque illa ad Corinthios Epistola solos allocutum fuisse Gentiles. Epistolam ad Galatas totam unice ad Judaeos fuisse scriptam affirmare haud veretur, sive illi natione Judaei, sive ante conversionem ad Christum confessione fuerint proselyti. In Ecclesia Ephesina magnum fuisse Gentilium numerum, pro manifesto agnoscit, sed &in ea multos quoque vitam transegisse Judaeos, neminem, qui vel Apostolorum Acta legat, in dubium vocare posse, sibi penitus persuadet. Huic argumento &istud accedere existimat, quod Paulus conqueratur coram Timotheo, multos esse Ephesi in Ecclesia, qui fabulas &gencalogias doceant, 1. Tim. I, 3. 4. Hos ergo pro Judaeis habet, quippe qui fabulis suorum patrum, quas hodie Talmudicas nuncupare usus ferat, ipsorum etiam Gentilium ineptias superarint, &quamvis Gentiles suas quoque genealogias habuerint, maxime Deorum, Dearumque, Heroum item, &Principum, tamen cum Judaicis eas conferendas esse haud censet, dum omnes verpae gloriari sueverint, se habere Abrahamum pattem, ac minimus inter eos cum maximo Principe Gentilium, quoad dignitatem generis &sanctitatem, conferri noluisset. Quanquam majorem fuisse apud Ephesios Gentilium credentium quam Judaeorum numerum, non inficiatur, indeque factum esse ait, ut per totam Epistolam solos Paulus Gentiles videatur alloqui. In Epistola ad Philippenses alloquium Pauli ad Gentiles dirigi non admittit, ac pari ratione in Epistola ad Colossenses praecipua dicta Jndaeos respicere contendit. Equidem ad Gentiles trahi posse non diffitetur, quae de ereptione ex potestate tenebrarum, deque translatione in regnum filii Dei, cap. I, 13.