# Acta eruditorum 1700 292.9-12

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, 292.9 to 292.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/292.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/292.9

doceantur; ast nihilominus tamen & de Judaeis istorum temporum optimo jure intelligenda eadem venire regerit, idque eo magis, quod & ipse Paulus istis se adscripserit, fassus, quod Pharisaismo olim implicitus sub potestate tenebrarum misere coecutiverit. Cap. II, 8. non necessario Philosophiam Gentilium, Platonis, Aristotelis, Stoicorum, aliorumque imtelligendam venire putat, cum & ipsi Judaei suam habuerint Philosophiam, eamque omnino talem, qualis heic describatur, consistentem nempe in traditione hominum secundum elementa mundi. Scribas certe & Pharisaeos Judaeorum fuisse Philosophos, eorum que doctrinam, quam docuerint de Patrum Traditionibus, sophismata & argutatiunculas, quibus plebem corruperint, ac in suam nassam discipulos allicere studuerint, hodienum docere opus Talmudicum existimat. Principes & Potestates Cap. II, 15. memoratas pro Sacerdotibus, Scribis, Doctoribus, vere principibus viris magni Synedrii, apud quos suprema potestas in rebus politicis & ecclesiasticis viguerit, agnoscit, quos Christus palam traduxerit ac de iis triumpharit, dum ipsis omnem potestatem & autoritatem in populum hactenus exercitam ademerit, suamque hanc mentem adversus Marckii objectiones prolixe vindicat. Primam ad Thessalonicenses, ad Judaeos potius, quam ad Gentiles conversos scriptam innuit, ac Grotium laudat, qui, quod ad Jasonem Judaeum directae ea fuerit, non male animadvertat, ac alteram quoque ad Judaeos quosdam, qui inter primos Christum amplexi, orta post mortem Stephani persecutione, in Syriam, ac deinceps in Cyprum, aliaque loca concesserint. In utraque ad Timotheum, itemque in iis, quae ad Titum & Philemonem exaratae legantur, nihil animadverti, quod Gentiles propius, quam Judaeos spectet. Ad quos autem scripta sit Epistola ad Hebraeos, vel ex titulo patere, sed & hanc id sibi peculiare habere monet, quod, cum reliquae nonnunquam Gentiles non minus ac Judaeos, haec solos Judaeos respiciat. Jacobi Epistolam Judaeos alloqui, e nominatis in ipso statim titulo duodecim tribubus constare, & Petrinas sanctos in dispersione, quorum singulos pro Judaeis habet, in ipsa compellatione allegare observat. Quod Johannes Judaeos animo complectatur, inde probat, quoniam se cum suis, ad quos scribit, a Gentilibus distinguat.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
