# Acta eruditorum 1700 295

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, ERUDITORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/295
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/295

etiam cultorum figuras, aeri eleganter incisas cernere, quemadmodum & eruditissimos discursus de idololatria Israëlitarum, de vitulo in deserto, deque vitulis Jeroboami in Dan & Bethel legere conceditur. Tandem vero sepulturae Osiridis & Josephi inter se conferuntur. Librum quintum septem varii argumenti Dissertationes seu Orationes diversis habitae temporibus conficiunt, quarum duae priores sapientiae veterum Hebraorum celebrandae destinatae sunt. Ac prima quidem de eadem usque ad captivitatem Babylonicam agit, secunda vero conditionem ejus a captivitate ad seculum usque post natum Christum septimum, sive ad finem Gemarae contemplandam exhibet. Ac sapientiam sane inter Hebraeos semper floruisse statuit, quod ipsi etiam Patres, auctoresque Graeci & Romani palam professi fuerint. Hebraeorum insuper Sapientes praecipuos, qui toto isto tempore vixerunt, eorumque Scholas, Academias, Synagogas, operaque & libros ab ipsis conscriptos recitat. Imprimis vero de Opere Talmudico agit, insignemque ejus usum ad exponendam Scripturam Sacram, & ad intelligendam antiquitatem Graecam Romanamque maxime necessarium commendat, Ouwenii & Isaaci Vossii, studium Talmudicum magno fastu rejicientium, sententiam examinans. Ignoranter enim non minus quam falso dicit asseri, Talmudicos sua habere ex Novo Testamento, ex Patribus & aliis. Multo plura Scripturae Sacrae loca nervosius & solidius ex Opere Talmudico, quam ex omnibus Graecis & Romariis Autoribus exponi probat, inque addendis ad binas istas Exercitationes denuo respondet Isaaco Vossio, magna audacia affirmanti: linguam Hebraeam periisse, esse linguam mutam, barbaram, clinguem; Hebraeos nullam habuisse Grammaticam per tot socula, spatio mille annorum non legisse verbum Dei nisi Graeco sermone, non nisi Graece scripsisse, nullos habuisse libros, nullas Traditiones ante tempora Hieronymi; primum librum Hebraeorum fuisse Misuam tempore Justiniani, ipsam Misnam traditam fuisse Graeco sermone, & quae sunt plura ejusdem generis. Tertia Exercitatio styli Hebrat in Veteri Testamento obrii elegantiam extollit, & contra vonas impiasque Atheorum & profanorum verbi divini osorum criminationes, quibus stylum sacrum humilem, repentem, barbarum, obscurum, dubium, Deo indignum pronunciare haud vereantur, vindicat, Morini etiam ac denuo Isaaci Vossii sententiam non parum in Codicem Sacrum injuriam explodit.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
