# Acta eruditorum 1700 297

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, NICOLAI PARTHENII GIANNETTASII S. J. BELLICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/297
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/297

NICOLAI PARTHENII GIANNETTASII S. J. BELLICA. Neapoli apud Jac. Raillard, 1699. 8. Alph. 1. fig. aen. 17. EX quo celeberrimi Autoris Piscatoria & Nautica, nec non Halieutica, quorum illa tomo ISupplementorum p. 1. sequque haec p. 577 seqq. ejusdem tomi recensuimus, Orbi Erudito innotuerunt, & spes facta publice est, Bellica quoque ejusdem pari studio ac nitore elaborata in lucem proditura, dici non potest, quanto haec desiderio ab omnibus, qui elegantiores literas amant, fuerint expetita. Eo magis ergo gratulandum Reipublicae literariae, quod & Bellica haec, quibus componendis & elimandis octo annorum horas subcisivas ingeniosissimus Parthenius impendit, publico nunc omnium conspectui & lectioni jucundissimae pateant. Argumentum ipsum quam sit sublime, & quam arduum sit omnem disciplinam militarem, veteraque ac recentia ineundorum rite praeliorum, ac oppugnandarum propugnandarumque urbium artificia eleganti carmine complecti, nae id nemo non agnoscit; quam scite, accurateque & eleganter rem universam in Bellicis his doctissimus Auctor expediverit, deprehendent nullo negotio, quibus non perlustrare tantum ea, sed justo studio perlegere vacaverit, fueritve volupe. Nobis, qui toties Parthenii ingenium ac eruditionem laudavimus (nam & editas ab ipso prosa oratione Aestates Surrentinas Tomo III Supplementorum Sect. IV. p. 145. seqq. Autumnos item Surrentinos in Actis A. 1699. mense Julio p. 329. seqq. recensuimus) nunc quidem totius operis libris quindecim absoluti oeconomiam, ipsis Auctoris versibus primordialibus, ex quibus eam nullo negotio sagacior paulo Lector intelliget, exhibuisse suffecerit. Sic enim orditur: Quae melior bello pubes, quibus illa sub armis Eniteat, structaque acie quae signa sequatur, Seu peditum turmae, seu componantur equestres: Muneraque, & variae quot bellatoribus artes,

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
