# Acta eruditorum 1700 298-3

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, A PARAPHRASEONTHE EOOKOFJOB. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/298-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/298-3

in ipso titulo exhibet, probe memor, ut si occupati profuimus aliquid, prosimus etiam otiosi, quicquid temporis vacuum a gravissimis negotiis habet, in sacris meditationibus collocare assolet. Et quoniam poësin amat eximie, illa non, ut plerumque fit, ad lasciviam & sales, verum in ipsis Sacris Literis exornandis utitur, magni quippe faciens Cowlaei elegantissimi apud Anglos poëtae judicium, qui in praefatione poëmatum suorum, nusquam subjecta poëseos nobiliora, quam in S. Bibliis reperiri dixit. Jobum itaque potissimum aggressus Noster est, a Sandysio quoque, qui & Psalmos & alia quaedam carminice reddidit, sed minus accurate versu descriptum; cujus adeo non versionem quidem, quae minus grata foret, sed liberiorem paraphrasin adornavit, atque una cum aliis nonnullis poematibus sacris in publicum emisit. Nos de ipsis quidem poematibus dicere supersedemus, praefationem vero, quam Autor praemisit satis prolixam, plane intactam relinquere haud possumus.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
