# Acta eruditorum 1700 301

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, RESPONSIO AD ANIMADVERSIONEM AD DAVIDIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/301
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/301

RESPONSIO AD ANIMADVERSIONEM AD DAVIDIS GREGORII Catenariam, Act. Eruditogum Lipsia, MensoFebruarii A. 1699. Excerpta ex actis Philosophicis Anglicanis Mens. Dec. 1699. pag. 419 seqq. OUAE in Animadversione ad nostras de Catenaria Demonstrationes objicit Anonymus, sunt haec. Quod rem ab aliis jam ante septennium inventam & publice expositam demonstrare aggressus sim, modo quodam meo. Ita quidem est, & me hoc facturum in ipsa praefatione sum professus. Quid vero hic redarguendum sit, non capio. Celeberrimi viri Hugenius, Leibnitius & Bernoullius plurimas Catenariae proprietates detexerunt & ediderunt, at non demonstrarunt. Ego, quod suscepi, demonstrationes pertexui. An Archimedi honeste objiciatur, illum post diutiorem temporis moram eorum de Helicibus Theorematum demonstrationes edidisse, quae Conon repperit at non demonstravit? Hoc tamen profitetur, in praf. ad Librum de istis lineis, Archimedes. Ego certe crodo, ita demum Geometriae suam sinceritatem, decusque constare, si nihil non demonstratum in publicum proferatur, saltem per annos plures non demonstratum maneat. Sed an res haec (nempe Catenariae natura & proprietates primariae) ab aliis inventa & publice exposita fuit? Certe ista Catenariae proprietas, Corol. 6. Prop. 2. aliis indicta est ponitus ante editas hasce demonstrationes. Cum tamen sit, ni fallor, inter primasias illius proprietates, & omnium longe utilissima, & ad vitae communis usus facillime reducenda. Ab omni aevo, in aedificiis publicis fornices arcusquo tam ad firmitatem quam pulchritudinem adhibuerunt Architecti: Qualis tamen sit fornicis figura legitima, ad usquo editas nostras demonstrationes ignoratum est. Citato enim Corollario dictum est primo, Catenam in plano verticali, sed situ inverso, figuram servare nec decidere, adeoque arcum seu fornicem facere tenuissimum: Hoc est sphaeras minimas rigidas & lubricas in inversa curva Catenaria dispositas arcum constituere, cujus nulla pars ab aliis extrorsum vel introrsum propellitur; sed manentibus insimis punctis immotis, virtute suae figura sustineri.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
