Latin
RESPONSIO AD ANIMADVERSIONEM AD DAVIDIS
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 302
Unproofread scanNot analysed yet
Verum quidem est fornices firmos jam olim fuisse extructos: sed ad dictum Corol. ostensum id exinde fieri, quod in crassitie cujuslibet eorum quaedam Catenaria inclusa sit„neque si tenuissimus esset, partesque haberet lubricas, sustineretur alterius figurae arcus. Agnoscit tamen postea Animadversionis Auctor operae pretium fore, si res licet cognita dudum, ex novo sed solido principio derivaretur. Quomodo Res Geometrica non demonstrata dici possit cognita, ego non capio, nisi assertum pro cognito habeatur, axioma certe Geometriae promovendae parum idoneum. Nullus dubito, quin Celebres supra nominati Viri Theorematum inventores illorum demonstrationes noverint. At certe non ediderunt, nec alios ab illis edendis arcere voluerunt: Neque omnia ad Funiculariam attinentia exhauserunt, ut ex dictis de Fornicis figura constat. Si propriorum pulcherrimorum Theorematum demonstrationes publici juris fecissent, ego de aliis demonstrationibus condendis, neque forsan de aliis Theorematibus inveniendis cogitassem nunquam. Sufficere ait Animadversor, si consideretur, quomodo propositionem primam &primariam, cui reliquae superstruuntur, demonstraverim ego. Neque illi suffecisse credendum, nisi quia in aliis quod commentario suo in pejus detorquere posset, invenire nequibat. Et certe si, assumpta primaria Catenariae proprietate, ad alia exinde eruenda me protinus contulissem, nihil fecissem quod a principibus Geometris non sit factum: Et in isto casu proprietates sequentibus propositionibus 6, &29 corollariis, de assumpta Curva legitime demonstratae (quod ante non erat factum) jure habendae forent. Malui tamen ex Catenae natura proprietatem istam in antecessum eruere per prop. hanc primam, quam attente considerandam sibi proponit Animadversor. Primum quod reprehendat invenit, quod quaedam ex Mechanicis constare dixerim, quae distinctius enunciare atque etiam applicare operae pretium fuisse ait. Ego qui Geometris demonstranda Theoremata quaedam susceperam, omnia minutim exequenda non credebam, sed vulgo nota &ex aliis scientiis petita assumere fas esse etiamnum arbitror, praesertim si ipsum Theorema, ut in casu praesenti, aperte enunciaverim. Verum ut Animadversori gratum faciam, Lemma istud demonstrabo, cum distinctius enunciare nequeam, quam est hactenus factum in haec verba.