Latin
LEMMA
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 303-2
Unproofread scanNot analysed yet
hypothesi, aequalis interno &opposito PBF, erunt interni duo oppositi FAP &FBP aequales duobus rectis; Cumque omnes quatuor interni quatuor rectis aequentur, erunt reliqui duo F &APB in eodem quadrilatero oppositi, duobus rectis etiam aequales. Sed APB &BPG efficiunt duos rectos, &igitur angulus F est aequalis angulo BPG. Similiter ostendentur D &BPK aequales, item E &APK. Quoniam tres potentiae sunt in aequilibrio, sunt immotae, &igitur earum quaelibet pro hypomochlio haberi potest reliquarum duarum respectu quae in aequilibrio manent. Si B habeatur prohypomochlio, per Mechanicae notissimum theorema, potentia A est ad potentiam C, sicut sinus anguli BPK ad sinum anguli BPG, hoc est sinus anguli D ad sinum anguli F, hoc est recta FE ad rectam DE. Rursus, posito C hypomochlio, potentia A est ad potentiam B ut sinus anguli CPH ad sinum anguli CPG, sive sinus anguianguli BPK ad sinum anguli APK, hoc est sinus anguli D ad sinum anguli E, hoc est ut recta FE ad rectam FD. Tres igitur potentiae A, B &C sunt ut rectae FE, FD &DE q. e. d.