# Acta eruditorum 1700 303-2

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, LEMMA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/303-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/303-2

hypothesi, aequalis interno & opposito PBF, erunt interni duo oppositi FAP & FBP aequales duobus rectis; Cumque omnes quatuor interni quatuor rectis aequentur, erunt reliqui duo F & APB in eodem quadrilatero oppositi, duobus rectis etiam aequales. Sed APB & BPG efficiunt duos rectos, & igitur angulus F est aequalis angulo BPG. Similiter ostendentur D & BPK aequales, item E & APK. Quoniam tres potentiae sunt in aequilibrio, sunt immotae, & igitur earum quaelibet pro hypomochlio haberi potest reliquarum duarum respectu quae in aequilibrio manent. Si B habeatur prohypomochlio, per Mechanicae notissimum theorema, potentia A est ad potentiam C, sicut sinus anguli BPK ad sinum anguli BPG, hoc est sinus anguli D ad sinum anguli F, hoc est recta FE ad rectam DE. Rursus, posito C hypomochlio, potentia A est ad potentiam B ut sinus anguli CPH ad sinum anguli CPG, sive sinus anguianguli BPK ad sinum anguli APK, hoc est sinus anguli D ad sinum anguli E, hoc est ut recta FE ad rectam FD. Tres igitur potentiae A, B & C sunt ut rectae FE, FD & DE q. e. d.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
