Latin
LEMMA
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 306
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si, reliquis manentibus, modus applicationis harum potentiarum mutetur, ita ut ad flexilis lineae dD, cujus extremum d immotum, punctum medium M applicetur pondus secundum MF vires exerens, quippe arcum centro d, radio dM, in descensu descripturum: Erit Ponderis hujus vis, ad flexilem lineam rectam ad M incurvandam, infinita, respectu vis suae gravitatis absolutae; &vis secundum MD trahens, ad modo descriptam incurvationem impediendam requisita etiam infinita, respectu ejus quae prius requirebatur ad pondus M in plano MF sustinendum. Adeo ut potentiae, quae, in priore applicationis modo, exponebantur per dd, δD, nunc exponendae veniant per infinite majores prioribus proportionales: Nam, ut prius, pondus M trahit secundum directionem MF, &potentia illud sustinens secundum MD; &haec duo esse in aequilibrio, ex partium Catenae quiete constat. Eadem igitur manebit harum ratio, quae prius fuerat. Sed causa quae lineam flexilem dD (cujus extremum d immotum, cujusque medio puncto M applicatur grave infinite quidem parvum, sed cujus vires per hunc applicationis modum infinite majores redduntur, &proinde in Animadversoris phrasi assignabiles fiunt) in rectam extendit, est Catenae DA gravitas, quae est ipsius longitudini proportionalis. Haec ergo est ad constantem &assignabilem a (constanti sed inassignabili do proportionalem) ut D d ad δd. Atque sic Animadversori patere credo veram conclusionem absque assumptis erroneis fuisse, probatam.