Latin
ALETTER OFDR. WALLISTO DR. SLOAN
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 308
Unproofread scanNot analysed yet
)Et similia segmenta ADG, AE in eorum circulis respectivis (ut Quadrata suorum respectivorum radiorum) ut 2 ad 1. Ac proinde semisegmentum AFD aequale segmento AE. Et consequenter (uno eorum tantum a Triangulo auferente, quantum alterum eidem addit) portio Lunulae ADE, aequalis Triangulo AFE. Q. E. D. Liceat mihi (tam hic quam in sequentibus) a verbis Autoris paulisper discedere (sed retento eòdem sensu, &ut nihil ipsis decedat) ita ut designem eadem respectiva puncta (in omnibus figuris) iisdem literis. Id quod brevitati conducit (absque nova repetitione ejusdem constructionis pro unaquaque figura) &confusionem praecavet, quae phantasiae oboriri posset; si nempe eadem respectiva puncta, in diversis figuris, differentibus literis essent designata; eaedemque literae in differentibus figuris designarent differentia puncta. Si contingat punctum E poni in K (medium arcus AEB) nulla erit intersectio in G (cum puncta GB tunc coincidant, citra ullam tamen demonstrationis turbationem) si ultra versus B, tunc G erit in altero latere; &quod dictum hic est de EGB, accommodandum est ad EGA: quae adeo obvia sunt, ut prolixo discursu opus non habeant. Hoc universim procedit juxta eandem generalem notionem, cum hac quadratura totius Lunulae (&quarundam aliarum figurarum Curvilinearum) ut si tantum addatur uni lateri, quantum demtum est alteri, aequalitas remaneat. Et nomentum demonstrationis in eo consistit, ut probetur, segmanta ADG, &AE esse similia, atque adeo circulis respectivis proportionalia; integrum scilicet unius, aequale semissi alterius. Fundamentum totius processus simpliciter hoc est. Cum Angulus ACE sit angulus ad centrum majoris circuli, sed ad circumferentiam minoris; linea CDE (dum a CA ad CB progreditur) dividit in eadem proportione arcum quadrantis ADB, &semicirculi AEB: unde reliqua sponte sua consequuntur.