# Acta eruditorum 1700 308

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, ALETTER OFDR. WALLISTO DR. SLOAN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/308
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/308

) Et similia segmenta ADG, AE in eorum circulis respectivis (ut Quadrata suorum respectivorum radiorum) ut 2 ad 1. Ac proinde semisegmentum AFD aequale segmento AE. Et consequenter (uno eorum tantum a Triangulo auferente, quantum alterum eidem addit) portio Lunulae ADE, aequalis Triangulo AFE. Q. E. D. Liceat mihi (tam hic quam in sequentibus) a verbis Autoris paulisper discedere (sed retento eòdem sensu, & ut nihil ipsis decedat) ita ut designem eadem respectiva puncta (in omnibus figuris) iisdem literis. Id quod brevitati conducit (absque nova repetitione ejusdem constructionis pro unaquaque figura) & confusionem praecavet, quae phantasiae oboriri posset; si nempe eadem respectiva puncta, in diversis figuris, differentibus literis essent designata; eaedemque literae in differentibus figuris designarent differentia puncta. Si contingat punctum E poni in K (medium arcus AEB) nulla erit intersectio in G (cum puncta GB tunc coincidant, citra ullam tamen demonstrationis turbationem) si ultra versus B, tunc G erit in altero latere; & quod dictum hic est de EGB, accommodandum est ad EGA: quae adeo obvia sunt, ut prolixo discursu opus non habeant. Hoc universim procedit juxta eandem generalem notionem, cum hac quadratura totius Lunulae (& quarundam aliarum figurarum Curvilinearum) ut si tantum addatur uni lateri, quantum demtum est alteri, aequalitas remaneat. Et nomentum demonstrationis in eo consistit, ut probetur, segmanta ADG, & AE esse similia, atque adeo circulis respectivis proportionalia; integrum scilicet unius, aequale semissi alterius. Fundamentum totius processus simpliciter hoc est. Cum Angulus ACE sit angulus ad centrum majoris circuli, sed ad circumferentiam minoris; linea CDE (dum a CA ad CB progreditur) dividit in eadem proportione arcum quadrantis ADB, & semicirculi AEB: unde reliqua sponte sua consequuntur.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
