Latin
ALETTER OFDR. WALLISTO DR. SLOAN
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 310-2
Unproofread scanNot analysed yet
centrum majoris circuli, duos hos circulos secante) spatium contentum duobus arcubus duorum horum circulorum, &parte dictae rectae (scilicet AED, aut Atδ, aut BHCd) aequale est respective triangulo rectilineo AEF, aut AeQ; aut Bef. Et accidit quidem, ut, si haec linea ex C procedens sit ad idem latus Diametri MN cum Lunula Hippocratis, antea dictum spatium (quod perfecte quadrabile est) solitarium sit (plane ut sunt partes Lunula Hippocratis, &duorum spatiorum AECM, BHCN; quae adeo sunt partes Lunulae propiorem ad invicem relationem habentes. Quod si vero linea illa ex C procedens, sit ad alterum latus ipsius MN, tum spatium, quod aequale est triangulo rectilineo est differentia duarum mixtilinearum figurarum (unius, trilinei; alterius, segmenti minoris circuli) ut supra dictum, quarum neutra separatim quadrari potest. Singula haec patent ex demonstratione Dni Perks; quae, cum exigua variatione (prout usu venit in differentibus casibus ejusdem Theorematis) illis omnibus applicari potest, quanquam ipse idem non adverterit.