# Acta eruditorum 1700 310-2

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, ALETTER OFDR. WALLISTO DR. SLOAN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/310-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/310-2

centrum majoris circuli, duos hos circulos secante) spatium contentum duobus arcubus duorum horum circulorum, & parte dictae rectae (scilicet AED, aut Atδ, aut BHCd) aequale est respective triangulo rectilineo AEF, aut AeQ; aut Bef. Et accidit quidem, ut, si haec linea ex C procedens sit ad idem latus Diametri MN cum Lunula Hippocratis, antea dictum spatium (quod perfecte quadrabile est) solitarium sit (plane ut sunt partes Lunula Hippocratis, & duorum spatiorum AECM, BHCN; quae adeo sunt partes Lunulae propiorem ad invicem relationem habentes. Quod si vero linea illa ex C procedens, sit ad alterum latus ipsius MN, tum spatium, quod aequale est triangulo rectilineo est differentia duarum mixtilinearum figurarum (unius, trilinei; alterius, segmenti minoris circuli) ut supra dictum, quarum neutra separatim quadrari potest. Singula haec patent ex demonstratione Dni Perks; quae, cum exigua variatione (prout usu venit in differentibus casibus ejusdem Theorematis) illis omnibus applicari potest, quanquam ipse idem non adverterit.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
