# Acta eruditorum 1700 311

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, ALETTER OFDR. WALLISTO DR. SLOAN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/311
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/311

In dimensione partium Lunulae Hippocratis, praesumi forte posset, triangulum aequale statutum portioni Lunulae, fore partem trianguli, cui tota illa Lunula aequalis censeri consuevit (hoc est, triangulum aequale statutum portioni ADE, debere esse respectivam partem ipsius ACB, quae aequalis est toti Lunulae) quod in ea Dni Perks non habetur. Verum in illa supra memorata Dn. Tschirnhausii continetur, quod hic propositum est. Si ex puncto quodam circumferentiae minoris circuli E, dimittatur ad AB perpendicularis, secans eandem in L, ducaturque recta CL; triangulum CAL est aequale portioni Lunulae AED (Et consequenter triangulum CBL, aequale portioni BED.) Quod (quoniam a Dno. Tschirnhausen prorsus non est factum) breviter demonstrabo, ita ut demonstratio attingere possit portiones conjugati spatii ACB gyA. Nam triangula ACB, AEF, sunt similia, cum unumquodque sit semis quadrati; atque adeo per 10 VIti, triangulum ACB est ad triangulum AEF in duplicata proportione ipsius BA, ad AE; hoc est, per 8 VIti, ut BA ad AL. Verum, per 1 VIti, triangulum ACB est ad triangulum ACL, ut BA ad AL. Itaque, per 9 Vti, triangula ACL & AEF sunt aequalia. Sed triangulum AEF demonstratum est (a Dn. Perks) aequale portioni AED. Atque adeo dicta portio AED aequalis etiam est triangulo ACL. Hucusque Gregorius. Cogitavit de hae Quadratura Dni. Perks Dnus Caswellus (antequam Dn. Gregorius vel Ego, eam vidissemus,) deditque ejus specimen, quod porro proferri posset. Verum, cum otio non abundaret, adeoque daborem ejus per omnia momenta persequendi suscipere nollet, constituebam ego (ejus cum venia) dictum specimen hic inserere. Id quod ipse consulto declinans, supervacaneum rebatur, cum Dn. Gregorius interea temporis simile quid plenius praestitisset. Res eo redit: ex centro B per A tertium circulum ducit, aliam Lunulam ab Hinpocratea formantem; & portiones hujus Lunulae admodum accurate quadrat: nosque manuducit ad novum systema, quod simili ratione tractari potet, ac Hippocrateam versavit Dn. Gregorius. Eruditis his de subjecto adeo trito disquisitionibus praeter rem fuerit multa adjicere. Breviter tantum comparabo duas Quadraturas Dn. Tschirnhausii & Dn.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
