# Acta eruditorum 1700 316

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, WOLFERDI SENGUERDII, PHILOSOPHIAE IN ACADEMIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/316
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/316

Calorem autem & frigus intensissimis sui gradibus conciliare ad summum liquori contento in uno thermometro elevationem 146 partium; in altero thermometro 158, in tertio thermometro 170, in quarto thermometro 130, uti acciderit 31 Jan. 1698; subsidentiam vero maximam in thermometro primo 63, in secundo 41, in tertio 63, in quarto 71 partium, qualis fuerit 14 Maji A. 1697. Ut vero Atmosphaerici Aeris conditio, ejusque lusus ac vices exquisitius dignoscantur, non observationum modo, aut eventuum, sed & instrumentorum, quae huic inserviunt negotio, & circumstantiarum accuratam rationem habendam esse monet, quod fluidorum motus, & indicatio constitutionis, aut status caeli plurimum varient, non solum pro instrumentorum, quae adhibentur, conditione, sed etiam pro externi aeris affluxu magis minusve libero, & locorum, quibus barometra & thermoscopia exponuntur, aliarumque circumstantiarum diversitate. Eadem enim thermometra, & tubuli barometrici, in diversis non solum constituta locis, alium atque alium quasi aeris statum exhibent; verum quoque eodem tempore, iisdem in locis, eidem exposita caelo, si longitudine, figura, vel amplitudine discrepent, inaequali fluidorum elevatione, quasi diversa aeri competeret pressio, elasticitas, calor, frigus &c. indicant. Hanc ob rem ipse describit instrumenta, quibus usus est in Ephemeridibus conficiendis, & quibus ea locis reposita habuerit. TRACTATUS POLITICO- JURIDICUS DE LIGNO ET LAPIde, auctore PHILIPPO HELFRICO KREBS, antea Hassiaco, nunc Electorali Brunsvic. Luneb. Consiliario. Augustae Vindelicorum apud Laur. Kronigerum & haeredes Th. Goebelii, 1700. in 4. alph. 6. plag. 3. NIhil est in hoc universo terrarum orbe, si modo usibus hominum pateat, vel iis damno esse possit, quod non, citra aliarum disciplinarum praejudicium, propria sua ratione sibi asserat Juriaprudentia. Cum metallariis ad imis terrae cavernas se demittit; quicquid marium fluminumque profunditas ambitusque complectitur, aut terrae continentis sistit amplitudo, vel inconstans aeris regio exhibet, id omne suis illa subjicit meditationibus. Quae cum ita sint, nemo mirabitur, quod de Ligno & Lapide tractatus Politico-Juridicus diligentissimo Autori nostro fuerit subnatus.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
