Latin
WOLFERDI SENGUERDII, PHILOSOPHIAE IN ACADEMIA
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 317
Unproofread scanNot analysed yet
Jecit autem ejus fundamenta anno 1671, quo in Academia Giessensi disputationem inauguralem hac de re exhibuit. Ab hoc tempore meditationes creverunt, donec justi tractatus formam assumerent. Dispescitur ille in duas partes generales, quarum utraque plures rerum classes, sectionibus specialibus amplius distinctas continet. Prior pars Lignum exhibet. Et in prima quidem ejus classe de lignorum generatione, fere ad ductum S. Scripturae, Noster philosophatur; inde legum circa ligna ferendarum occasionem exponit. In classe secunda de lignorum plantatione &cultu tam in genere, quam in specie, ratione Magistratus, disserit, variasque variorum Principum ordinationes eo nomine recenset; in qua tractatione id inprimis erudito Lectori placiturum esse arbitremur, quod in excusationem gentis Mexicanae Noster sect. 2 §. 1 profert. Nimirum solebat illa Regem novum juramento obstringere, quo efficeret, ut Sol cursum splendoremque suum teneret, nubes pluerent, rivi currerent, &terra produceret omne genus frugum. Hoc velut ineptum fatuumque passim ridetur, sed Noster contendit, juramenti non alium esse sensum, quam quod Rex bonis legibus, rectoque &pio imperio, Naturam ejusque Autorem in commoda Reipublicae flectere debeat. Quid vero curae, qua ligna Imperantes prosequi debent, obstet, deinde recenset Autor perindustrius, adductis plantationum ex qualitate locorum impedimentis, juribusque eo pertinentibus. Inde digreditur ad classem tertiam, dominio lignorum dicatam, eoque generaliter, inprimis etiam juxta jus Saxonicum, aliaque jura provincialia exposito, deinde speciatim de arboribus in confinio, vel prope illud positis, in alieno solo plantatis, feudalibus, emphyteuticis similibusque agit. In classe quarta effectum dominii arborum expendit, ea quidem ratione, ut per modum disquisitionis praeliminaris, de avibus &apibus, in arboribus considentibus, nec non ostreis, ex semine per fluctus marinos alliso ibidem exclusis, earumque dominio vel acquisitione quaequaedam praemittat, postea vero fructus arborum voluptuariarum, ac funestarum. i. e. sepeliendis mortuis destinatarum, perceptionem glandium, jus lignandi seu succidendi arbores, inprimis ratione Vasallorum similiumque possessorum, vel eorum, qui praescriptione illud acquisiverunt, aut ex venandi jure sibi asserunt, late satis, ex juribus etiam Germanicis, persequatur; addita obligatione eorum, qui jure lignandi fruuntur, commemoratisque pluribus restrictionibus, quibus dominium arborum circumsuribi soleat, dum hostis alienis arboribus utitur, jurisdictionem in iis exercet, &delinquentes ab illis suspendi curat, tempore pestis eas exscindere licet, vel speciali conventione aliis illae acquiruntur (quales esse solent arbores finales, &Sycaminones i. e. continendis aggeribus plantatae) nec non ob jus venandi aut pascendi alii quaesitum, vel publicae utilitatis rationem, eique innexas leges prohibitivas, succidi nequeunt.