# Acta eruditorum 1700 318

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, WOLFERDI SENGUERDII, PHILOSOPHIAE IN ACADEMIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/318
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/318

Uti vero his casibus alii arbores alienas merito sibi suo modo asserunt, aut saltem, ne dominus indistincte iis utatur, impediunt: ita contra furtivae contrectationes jura dominorum haut imminuunt; hinc quomodo haec contra illas defendenda sint, amplius prolixeque Noster exponit, addito temperamento, quod illa succisio neutiquam illicita censeri debeat, quae ob publicam utilitatem, aut, quod magis est, ex mandato Dei, per hostem, ad coercenda peccata immissum, fiat. Classis quinta infra praecedentis prolixitatem longe subsistit, in eaque Noster homicidii, occasione succisionis lignorum, securi scilicet manubrio excussa, vel ramorum, aut ipsius arboris caesae dejectione, contingentis, moralitatem breviter explicat. Atque hactenus arbores ut solo cohaerentes fere consideratae sunt; deinde earum, ut separatarum, tractatio quoque instituenda venit. In classe igitur sexta generaliter primo de rutis & caesis eorumque dominio Consultissimus Autor disserit, deinde speciatim commercium lignorum rutorum caesorum, ac jus Grutiae declarat. Posthaec usum lignorum, quem in vita civili praestant, expositurus, eadem velut materiam ad fulciendum, aedificandum aliosve usus aptam sistit, ac nominatim de palis, perticis, pedamentis, ligno exasciato quaedam proponit in classe septima. Inde ad res ex ligno efformari solitas digressus, in clasie octava & nona generatim eas recenset, in classe vero decima de speciebus ex ligno ad usum sacrum efformatis, nempe de Diis ligneis, templis eorumque partibus, baculo pastorali, & crucibus sepulchralibus, vel prope viam positis disserit.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
