Latin
WOLFERDI SENGUERDII, PHILOSOPHIAE IN ACADEMIA
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 320
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc ad mensurationem metallifodinarum provehitur, &quae onera ab earum possessoribus exigi soleant, nec non quae officialium operariorumque metallicorum jura sint, docet. His expositis officinas metallarias excoctorias subit, totamque disquisitionem metallariam prolixiori judicii metallici explicatione obsignat. Postquam igitur solerti opera Noster metalla lapidesque e cavernis suis eruit, usum quoque eorum amplius commonstrat; hinc de marmore statuisque marmoreis, de aere, auro, argento &speciebus inde confectis doctrina fusiori disserit. In classe IV lapides &res lapideas, usibus sacris dicatas, sigillatim persequitur, eoque nomine partes templorum lapideas, sepuschra, lapidesque sepulchrales commemorat. Hinc ordine, in prima parte etiam adhibito, ad classem V deducitur, lapides profanis usibus publicis destinatos in eadem expositurus. Primo igitur pontes &lapides, milliarium indices, subeunt, hinc de straturis platearum ac viarum instituitur dissertatio, quam de muris urbium, lapideis suppliciorum instrumentis, patibulis scilicet, pegmatibus feralibus, lapidibus famosis sive ignominiae causa impositis, denique de testimoniis &juramentis per lapides, tractatio excipit. In classe VI lapidum lapideorumque profanus &privatus usus exponitur, ea ratione, ut de aedificiis &tignis lapideis prima instituatur a Nostro disquisitio, post quam, ordine in ligneis adhibito instrumenta aedium, fundorum, artificiorum? officinarum, nec non supellectilem lapideam idem percenset, ac novi operis nunciationem, lapilli jactu fieri solitam, lapides finales, scopelismum, lapides in agro conjectos, ac tela lapidea addit, eaque tractatione toti operi finem imponit. In majorem Tractatus hujus elucidationem adjecit Noster fasPlum octodecim quaestionum miscellanearum, in quibus de politia in statu primaevo: Principe legibus soluto: obligatione praestandi id quod alteri prodest &praestanti non nocet: jure Principis circa tributa: herbarum absque hominis industria sponte nascentium dominio: jurisdictione Status Imperii, in alterius territorio: rio: dominio hominum in res creatas, ex Psalmo VIII probando: dominii sylvarum, finium, pascuorum, lignationum probatione: distinctione dominii in directum &utile: necessitate templorum: discrimine rerum mobilium &immobilium: speciei ex aliena materia effectae dominio: decimarum ex vineis solvendarum mensuratione: celatione criminis alieni impunita: poena brutorum: obligatione furiosi: jure domini sylvae aut territorialis, circa arcenda pecora ejus, cui jus pascendi competit, &probatione territorii ejusque finium: denique de rei monetariae emendatione disquiritur; quae indicasse sufficiet. FABLES ANCIENT AND MODERN &c. id est, FABULAE ANTIQUAE ET MODERNAE, EX HOMEro, Ovidio, Boccacio &Chaucero, Anglico Carmine translatae, una cum Poëmatibus propriis, Auctore JOHANNE DRYDEN. Londini apud Jacobum Tonson A. 1700. in Fol. Constant Alph. 6. pl. 6. Uae in landem Chauceri, poëtarum Anglorum communis velut