# Acta eruditorum 1700 327

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, COLLOCUTIONIS CUM THEISTA PARS IV ET ULTIMA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/327
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/327

MENSIS JULII A. MDCC. lis testimonia proferri possint, ipsa eorum archetypa isto tempore adhuc extitisse. Et quamvis neget Philologus, omnes libros ab us niversis receptos fuisse, dum multi plures rejecerint, universam tamen Ecclesiam eos adprobasse, Credentius monstrat, contra quam quorundam haereticorum exempla nihil valeant. Objicit praeterea Philologus, non Deo auctore N. T. libros conscriptos videri, quod Apostoli diversum longe dicendi genus a Prophetis sequantur, quod barbare loquantur, quod nudis rationibus insistant, nec Dei nomen aeque ac Prophetae obtendant, & quae alia profert in medium, quibus sacrorum librorum Divinitatem infringere conatur, quae tamen omnia Credentius facile diluit. Urget inprimis Philologus diversos interpretum sententias, quorum alii singula verba omnesque syllabas, alii solum sensum verborum a Deo profluxisse statuant; alii rursus putent Scriptores sacros in rebus levioribus errare omnino potuisse, sanctumque Spiritum iis solum adstitisse, ne in rebus majoris momenti laberentur. Credentius ergo, postquam ostendisset, istam auctorum circa modum dissensionen, ipsam inspirationis veritatem nequaquam tollere, Philologum tum de ipsius rei certitudine edocet, tum quousque inspiratio sit extendenda informat. Quod enim sancti viri Divino adflatu agitati scripserint, tum ex ratione. tum ex Scriptura ipsa, tum ex antiquitate probat. Ex ratione, tum quod ipse Spinosa concedat Apostolorum conciones a Deo originem traxisse, unde Scripturam quoque ab ipso promanasse multo magis verosimile esse demonstrat; tum quod magna eorum apud omnes semper fuerit veneratio atque auctoritas; tum quod nullum inspiratione aptius medium Christianam religionem conservandi possit excogitari. Ex Scripturis ad evincendam caussam, praeter alia loca, illa ex Luc. 12. 11. Joh. 14. 26. I. Cor 2. 10. I. Tim. 1. 14. adfert; & denique Clementis Romani, Theophili Antiocheni, Irenaei, Justini Martyris, Clementis Alexandrini atque Tertulliani testimoniis rem confirmat. Quod ve ro modum inspirationis attinet, non quidem omnes litteras atque syllabas a Deo provenisse, adeoque amanuensium solum partes Apostolos egisse arbitratur, cum hoc Divinarum operationum conditioni contrarium sit, quae talem vim humanae naturae nunquam inferre soleat, sed factum potius fuisse credit, ut ipsi scribentium tarationi suae partes relinquerentur, quod vel ex styli varietate adpareat, qui secundum eorum genium atque educationem diversus sit. Interim adfirmandum omnino esse, maximam ac principalem sensus partem Divino lumine Apostolis infusam fuisse, & quanquam dici nequeat perfecte, quae rationi & quae inspirationi originem debeant, sufficere tamen, quod Spiritus S. ita Scriptoribus sacris adfuerit, ut ipsorum scripta nullius falsitatis accusari queant.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
