Latin
COLLOCUTIONIS CUM THEISTA PARS IV ET ULTIMA
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 329
Unproofread scanNot analysed yet
Quod methodum attinet, quam Philologus reprehendit, Credentius non posse expectari ait a Judaeis, ut secundum methodum a Gentilibus inventam sibique plane incognitam scriberent; indignam videri methodo tali &rerum sacrarum dignitatem, &ipsam inspirationem, quae saepe ab humanae mentis ratiocinatione longius distet: quanquam non omnem abesse methodum, ex Mosis historia aliisque V. T. scriptis comprobet. Propterea autem absque, methodo libros sacros conscriptos aliquando videri dicit, quod &crebrae transitiones fiant, inprimis ad Messiam, &Hebraea illi lingua consignati sint, cujus verba plures res significent, quaeque interdum male transferatur, dum conjungenda dividantur, ÷nda conjungantur. Dum obscuritatis sacras litteras accusat Philologus, negat Credentius quasvis earum partes obscuras atque difficiles dici posse, cum &historiae simplici sermone proferantur, &res, quae salutem spectant, facile intelligantur; si quid vero paulo obscurius videatur, id rerum sublimitati, &humani intellectus angustiae adscribendum esse existimat. Addit, multa quae aut ad statum Ecclesiae, aut regnum Antichristi, aut Judaeorum conversionem pertinent, nunc involuta, olim aperienda esse; obscuritatem quandam saepe ex historiarum, consuetudinum, ac linguae Hebraicae ignorantia oriri; vaticinia ut ante complementum lateant, necesse esse; quaedam vero obscuriora Scripturae loca ad reverentiam, humilitatem ac diligentiam homines impellere. Putat etiam Philologus, multa in Divinis litteris praeter rem adduci, res leviores prolixis verbis tradi, cum contra de gravioribus non nisi in transcursu agatur: ast Credentius &minimam Scripturae partem ad perfectionem illius necessariam esse monstrat, inprimis cum multae historiae ad Patriarcharum familiam pertineant, ex qua Christus originem suam duxerit; nec Scriptores sacros illum Gentilium dictionis cultum aucupari, artemque historias apte componendi Graecis quidem notissimam, Judaeis vero ignotam plane fuisse. Multa praeteres esse typica, prophetiNTNTTTT