# Acta eruditorum 1700 33

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, Cap. I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/33

Comminationes valde atroces hinc subsecutae Romani Pontificis, quibus cum parum moveretur Fridericus, excommunicationis in eum vibravit fulmen Honorius, a quo tamen non tantum postea eum absolvit, sed & Regem utriusque Siciliae & Hierosolymorum declaravit. Honorium excepit Gregorius IX, quem sacris interdixisse Friderico constat, quod, cum toties promissam in Palaestinam expeditionem vix tandem suscepisset, statim tamen domum reversus esset. Ita enim nonnulli rem istam referunt, quos etiam Auctor sequitur. Fridericus hinc magnam animo concepit indignationem, litterisque ad Christiani orbis Reges Principesque, Cardinales quoque, ut & populum Romanum promulgatis, de ista excommunicatione graviter conquestus est, simul tamen denuo consilium proficiscendi in Palaestinam cepit. Tantum tamen abest ut iram Pontificis placaverit hac ratione Imperator, ut potius irritaverit vehementius. Namque non tantum in gratiam eum recipere detrectavit, sed sacri quoque ordinis Equitibus mandavit, ut adventanti in Syriam Friderico arma opponerent, cruciatos autem milites Lombardiae & Apuliae, ne exercitui Friderici se adjungerent, prohibuit. Bellum hinc inter Pontificem ac Imperatorem ortum, hunc interrumpere felices progressus in Palaestina, initisque cum Saracenis induciis, redire in Italiam coegit. Fatetur Auctor, iis iegibus initas has inducias esse, quae omnino e re Christianorum essent, cum per eas urbem regnumque Hierosolymitanum, templo & aliquot castellis exceptis, Friderico concesserint Saraceni. Nihilo secius Romanum, ut porro refert, male habebant Pontificem, quippe cui magno crimine se obstrinxisse Fridericus videbatur, quod cum infidelibus inducias pepigisset, adeoque ut contra Fridericum insurgerent armaque caperent, subjectos ei concitavit. Quae dum optima fide Auctor doctissimus enarrat, non dissimulat, non probari sibi ejusmodi Romanorum Pontificum facinora, proculque se abesse ab illorum moribus, qui quo magis emolliunt, quae a Pontificibus admissa sunt eo iniquius recte etiam & praeclare ab Imperatoribus facta perstringunt, hinc & foedus illud Friderici cum Saracenis vituperant, idque Christianis parum profuisse contendunt: a quibus dissentit Auctor celeberrimus, & in aliam ingreditur sententiam.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
