# Acta eruditorum 1700 336

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, ACTA ERUDITORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/336
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/336

alieno in societatem admisso, commendat, ceu medicamentum omnia, quaecunque a succino crudo aut arte quomodocunque praeparato expectari possunt, citius, tutius, & jucundius praestans. Sed intimiorem quoque suctini analysin docet, modumque sal, oleum, infusionem, tincturam & magisterium succini parandi tradit. Demum & matricem ligneam destillationi & examini docimastico subjicit, atque vitriolum Prussicum non cum cupro sed cum marte sociatum, terram corticosam ejusdem esse naturae cum ligno fossili, flavam vero ad martem inclinare & vitriolici quid traxisse advertit. Qua ratione prudentia civilis in rem suam vertat succinum, tradens Autor, munia recenset, quae circa succinum colligendum & vendendum administratorem, litoris equites, servos Camerae &c. obire decet. Porro quantum lucri fisco aeque ac privatis apportet succinum rude & elaboratum, breviter determinat. Denique qua ratione illustre succinei operis Musaeum, cui omnium, quotquot Europaeus orbis celebrat, gazophylaciorum splendor cedat, exstrui & adornari possit, delineat.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
