# Acta eruditorum 1700 338

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, LIBRI NOVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/338
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/338

Sed & ceteros, Theophilum Raynaudum, Franciscum Annatum, Johannem de Ripalda, Jacobum Platelium, Eugenium Philadelphum, Christophorum Ortegam, Franciscum Perrinum, Philippum Brietium, Petrum Possinum, Michaëlem Tellerium, & censurae adversus Archiepiscopum Remensem editae auctorem, omni merito auctoritate apud probos omnes atque cordatos destitui, quod nullis actorum monumentis innitantur. Primam porro litem de actorum hac in controversia fide, A. 1630 ortam docet. Nonnullos enim tum prodidisse, scientiam mediam nullo in Auxiliorum ConAst contrarium mox Carmeligregationibus judicio petitam esse. tas strictioris instituti in Academia Salmanticensi probasse, praesertim ex Diario Thomae de Lemos: prolixius idem deduxisse Guilielmum Gibieuf Doctorem Sorbonicum in opere, quod noster eruditum vocat, de libertate Dei & creaturae: confirmasse hoc Praedicatores Duacenses in altera editione Historiae Pelagianae Didaci Alvaresii: quibus denique A. 1637 Johannes a S. Thoma accesserit, qui testimonio Lemosii addiderit suffragium Pegnae. Tum vero Molinae sectatores, velut agmine facto, pro causa sua defendenda expedivisse arma, Johannem scilicet Martinesium de Ripalda, Petrum a S. Joseph Fuliensem, Paulum Leonardum, Franciscum Annatum, aliosque: quibus Vincentius Baronius, Antoninus Reginaldus, Joannes Casalasius, Paulus Fasseaulius aliique se opposuerint. Qui tamen, quod Congregationum acta non legissent, Andabatarum more pugnaverint, res compertissimas vocaverint in dubium, planas atque apertas detorserint, & quadrata miscuerint rotundis. Ad recentiora autem certamina conversus Auctor, quae A. 1696 & sequentibus in Gallia hac de re gesta sint, paucis enarrat. Gabrielem namque Thirioux, e Societate Jesu Theologum, in Thesibus A. 1696 die 5 Dec.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
