Latin
LIBRI NOVI
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 339
Unproofread scanNot analysed yet
publice ventilatis denuo asseruisse, Molinam ex hoc certamine per sententiam Pontisics discessisse superiorem: id quod &alius ejusdem Societatis die 17 ejusdem mensis asseruerit. Hanc Jesuitarum audaciam Carolum Mauritium Le Tellier, Archiepiscopum Remensem, edito die 15 Julii A. 1697 ad Academiam Remensem edicto, coërcuisse: cui anonymus Monitionem supplicem (ita titulus libri se habet) Illustrissimo Remensium Archiepiscopò factam super decreto edito die 15 Jul. 1697 &c. opposuerit, in auctoritatem pariter Archiepiscopi ac ipsam veritatem injuriam. Hunc ergo rem istam detulisse ad Regem, &Societatis sesu Praepositos Parisiis degentes in jus vocasse, qui &ad imminentem tempestatem evitandam facile se induci passi sint, ut scripto quodam supplici laesae dignitatis Episcopalis veniam ab Archipraesule peterent. Videri posse magnum Societati hoc ipso inustum dedecus, nisi viri isti &incommoda sua in gloriae argumentum vertere didicissent, adeoque &in hoc negotio persuadere orbi conati essent, amica transactione litem inter Archiepiscopum &Societatem finitam esse. Interim ne causam deseruisse viderentur, eos Rothomagi A. 1698 die 20 Januarii novum Molinae instruxisse triumphum docet, in dubium vocantes quicquid de ejus condemnatione dicitur: id quod moribus Societatis Noster imputat, a quibus non possint non similia expectari. Haec omnia licet satis evincere videantur, quod Auctor cupit, accuratam &incorruptam Congregationum de auxiliis gratiae historiam maximopere necessariam esse, addit tamen adhuc aliquid de litteraria, ut vocat, concertatione Natalis Alexandri Ord. Praedicat, &Gabriclis Danielis Jesuitae. Jacobum namque Nicolaum Colbertum Rothomagensium Archiepiscopum A. 1696 in mandato Pastorali suis commendasse inter Auctores, ad morum doctrinam accuratius imbibendam, Theologiam Dogmaticam &Moralem Natalis Alexandri. Hunc delectum statim nonnullis movisse stomachum, libellumque Gallicum mox comparuisse sub titulo: Difficultates proposita Illustrissimo Rothomagensium Archi- Episcopo, tirca Theologiam Dogmaticam R. P. Natalis Alexandri Dominicani; cujus auctor duas supra viginti propositiones ceu erroneas in dicto Alexandri opere notaverit. Alexandrum itaque; cum compertum haberet, libellum huncce a Patribus Jesuitis hinc inde studiose disseminari, scriptum aliquod Gallico idiomate ei opposuisse, sub titulo: Elucidatio pratensarum difUu 2 ficultatum &c. quo suam sententiam ita defenderit, ut adversarii sui errores gravissimos de Probabilitate, Simonia, &c. insimul perstringeret &accurate refelleret. Interim P.