# Acta eruditorum 1700 34

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, Cap. I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/34

Bellumautem Pontificem inter & Imperatorem ortum, eo successu gere batur, ut huic fortuna magis quam illi favere videretur; quod ipsum tamen non obstitit, quo minus Fridericus redire cum Pontifice in gratiam cuperet. Et rediit sane; sed non diuturna ista fuit concordia. Namque (ex mente Auctoris loquimur) cum Romani contra Pontificem insurgerent, Fridericus huic suppetias laturus occurrit, cumque ista promptitudine insignem apud Pontificem initurus gratiam videretur, contra accidit, ut novis simultatibus in mutua odia concitarentur. Pontisex namque objiciebat Friderico, quod Romanis potius faveret quam sibi; Fridericus autem contendebat, Pontificem subdole Romanis significasse, quod se invito & inscio Fridericus prope Viterbium eos aggressus esset; addebatque, Pontificem nulla sui habita ratione, praeter jus atque fas cum Romanis rediisse in gratiam. Quo pacto auctae hae simultates sint, ut in apertum tandem eruperint bellum, non commemorabimus, cum res nota sit illis, qui non rudem plane ex historiarum monumentis retulerunt animum; id solum adjungimus, quod Auctor praeclare observavit, cum Gregorius Pontifex ad excommunicationis fulmen tandem recurreret, Legatosque in Galliam mitteret, qui Roberto Comiti, Ludovici S. G. R. fratri, Imperatoriam dignitatem offerrent, Regem voluntati Pontificis plane non annuisse, sed reprehendisse contra vehementer Pontificem, quod tantum Principem, nullius criminis convictum, Imperatoria spoliare dignitate, omnibusque exuere ditionibus ausus esset. Verba ipsa, quibus Proceres regni Gallicani suam Regisque sui de hoc Pontificis facinore sententiam luculenter atque aperte exposuerunt, prolixe Auctor refert. Misit tamen Ludovicus Legatos ad Fridericum, qui ejus de religione Christiana sententiam exquirerent; quibus sancte affirmavit, se ita sentire & ea credere, quae homine n Christianae & Catholicae Ecclesiae addictum credere atque sentire deceat. Quae cum intellexisset Ludovicus, molestiam ullam Imperatori facessere religioni sibi duxit. Ast Pontifex nondum conquievit, bellumque, in quod exarserant, licet superior fere in eo esset Fridericus, non tamen nisi morte Gregorii finiri potuit. Obiit autem is die 30 Sept. anno 1241. Successit illi Coelestinus IV, cujus mors praematura spem pacis atque concordiae, quam omnibus polliceri videbatur, rursus intercepit. Hunc autem Innocentius IV excepit, quem hostem gravissimum acerrimumque expertus est Fridericus, cum tamen, priusquam ad Pontificatum esset evectus, eum admodum sibi faventem habuisset, postquam in Galliam se recepisset, humanissimeque a Ludovico Sancto G. R. exceptus esset, Lugduni concilium indixit anno 1245. Comparatum id eo fuisse, ut Fridericus condemnatus, solenni ritu imperio exueretur, poenasque violatae Pontificis sanctitatis daret, nemo non intelligebat, & Auctor quoque prolixius commemorat, ex quo quae hocce in concilio acta sint, utut lectu memoratuque sint dignissima, nobis tamen repetere non licet.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
