# Acta eruditorum 1700 340

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, LIBRI NOVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/340
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/340

Buffier Jesuitam inflagranti delicto, quod libellum Natali Alexandro oppositum disseminaret, deprehensum, sui criminis gravissimas dedisse poenas: ipsum autem libellum a Rothomagensium Archiepiscopo in epistola Pastorali gravi censura notatum damnatumque esse. Gabrielem Danielem autem Jesuitam, cum diutius se latere posse non crederet, tandem prodiisse in lucem, epistolamque die primo Januarii 1697 ad Alexandrum scriptam promulgasse, qua aequivocationum susceperit defensionem, eique mox, aliis adhuc causis commotum, novem alias epistolas intra menses aliquot addidisse, quibus profligata jampridem Societatis suae dogmata novis pigmentis ornata denuo in scenam producere ausus fuerit. Nec tamen huic impune licuisse lacessere gentem Dominicanam. Theologum enim quendam anonymum, quem ipsum Alexandrum esse viri omnes eruditi persuasum habuerint, editis sex epistolis Patribus Jesuitis inscriptis, ad Danielis epistolas respondisse, acriterque quae in iis perperam dicta erant, profligasse. Cumque interes Jesuitae Lugdunenses die 26 Aug. A. 1697 theses quasdam multis erroribus scatentes propugnassent, eundem Theologum duabus Doctori Sorbonico inscriptis epistolis hos errores detexisse & refutasse, addito libello, cui titulus: Theses J. suitarum Lugdunensium censoriis notis dispunctae atque confixae. Jesuitas autem, cum viderent inferiorem ex hoc certamine discessurum partium suarum defensorem (ita enim Auctor illorum consilia interpretatur) Regem Galliae rogasse, ut utrique silentium imponeret: id quod haud difficulter obtinuerint. Et Natalem quidem Alexandrum sui officii erga Regem memorem conquievisse, indeque ultimam Danielis epistolam fine responsione dimisisse. Danielem vero jesnitam, ut famae, quam in ista concertatione, ut Auctor loquitur, fecerat, jacturam resarciret, Regis mandato insuper habito, Alexindri & suas epistolas junctim Lugduni edidisse, praemissa praefatione, in qua cecinerit triumphum, victoriamque palam sibi asseruerit. Ast detexisse fraudes quendam Thomisticae scholae fautorem, novamque harum epistolarum curasse editionem, & in praefatione Daei praemissa rerum gestarum exposuisse seriem, & ita vanam nielis retudisse gloriationem. Et haec quidem ex praefatione Auctoris delibare paucis voluimus, inde ut constaret, has Jesuitarum & Dominicanorum lites nondum consopitas esse, sed hodienum, quotiescunque occasio se offerat, odia quibus se mutuo prosequuntur, in ejusmodi certamina, argumentum illis praebente celeberrima de gratiae auxiliis controversia, erumpere. Ceterum satis prolixe etiam Auctor in eadem praefatione de codicibus MStis, ex quibus historiam suam concinnaverit, disserit. Idque necessitate quadam inductus fecit.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
