Latin
LIBRI NOVI
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 341
Unproofread scanNot analysed yet
Cum enim jam fama hocce opus propediem in lucem emittendum celebraret, epistola quaedam Leodii impressa comparuit, sub titulo: Lettre à M.! Abbé ***sur la nouvelle Histoire de Auxiliis, qu il prepare; in qua hoc unice egit Auctor, ut MStorum codicum, quorum in hac historia aliquis usus esse potuit, fidem imminueret, Gregorii quoque Coronelli, Francisci Pegnae, Thomae de Lemos, ad quorum testimonia itidem saepius provocatur, auctoritatem labefactaret penitus atque convelleret. Quo ipso cum fundamenta, quibus opus hocce innititur, peterentur, sua omnino Auctor referre existimavit, ut dictos viros &MStos quoque codices ab ejusmodi insultibus vindicaret, &fidem illorum assereret ac in tuto collocaret. Et possent sane ex hisce varia memoratu digna afferri, praesertim vero ex iis, quae de Grimano Patriarcha Aquileiensi, quem Augustinianae ac Thomisticae doctrinae vindicem vocat, haereseos suspecto, sed tandem in Concilio Tridentino absoluto, postquam tractationem de MStorum codicum fide &auctoritate absolvit, prolixe in medium affert, certaminis hujus historiam texens; sed accedendum tandem est ad ipsum opus. Quatuor libris haec Congregationum de auxiliis divinae gratiae Lib. I. Historia absolvitur, quotum primus controversiae originem, &quae de ea in Belgio atque Hispania usque ad A. 1597, quo Romam tandem delata fuit, disputata sunt, exhibet, Prudenter namque Ignatium Lojolam Soc. Jesu conditorem cavisse, ait Noster, ne Ordinis a se instituti alumni a recepta in Ecclesia doctrina discederent; eumque in finem inter alias hanc quoque eis praescripsisse legem: in Theologia legatur vetus atque novum Testamentum, &doctrina Schelastica S. Thomae. Eundem etiam, quamdiu inter mortales fuit, strenue in id incubuisse, ut ad has leges se componerent, quos in suam recipiebat Societatem. Ast eo mortuo, cum omnium suffragiis Didacus Laynes A. 1558 Societati praeficeretur, speciosae interpretationis obtentu concussam hanc legem fuisse, ut accommodatiori utiliorique Theologiae, (hac formula enim ipsos Societatis Patres usos dicit,) in scholis eorum locus esset. Certe hoc tempore, cum illud constitutum est, &Molinam &Fonsecam novas animo concepisse opiniones, quas deinceps tandem in lucem protruderent, nullum Auctori videtur dubium. Primum tamen, qui palam a recepto tramite discesserit, fuisse Prudentium de Monte-Major, quippe qui A.