Latin
ACTA ERUDITORUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 346
Unproofread scanNot analysed yet
ACTA ERUDITORUM occasione indefensum relinquerent. Atque ex eo tempore ex privata Molinae causa communem totius Societatis factam esse, observat Auctor, idque fusius prosequitur. Hinc quo pacto litem adversus Molinam apud generalem Hispaniarum Inquisitionem instruxerint Dominicani, quam tandem ferendo judicio maturam Romam advocaverit Clemens VIII Pontifex, Societatis precibus lacessitus, indicto interim utrique parti de divinae gratiae quaestionibus silentio, commemorat: tum vero scripta utriusque partis &censuras a generali Hispaniae Inquisitore Romam transmissas, accurate diligenterque enumerat. Haec omnia nunc instituti memores mittimus, sicut &ea, quae Auctor de silentio utrique parti indicto a Pontifice, novisque dissidiis, quae ne Philippus quidem II H. R. sua auctoritate comprimere potuerit, hinc exortis, ceteraque huc spectantia prolixe ab Auctore exposita, sicco, quod ajunt, nunc nos oportet praeterire pede. In secundo operis hujus libro Auctor quadruplicem causae cognitionem in Romanis Congregationibus ab A. 1597 ad A. 1602 habitam describit. Hic quid in singulis Congregationibus actum sit, ad minutias usque persequitur: sed ejus vestigiis nobis insistere non licet, quia hoc prolixum nimis foret; adeoque quae hinc inde notatu digna se offerunt, delibabimus. Primos qui in Societatis defensionem prodierint, Robertum Bellarminum &Petrum de Arrubal fuisse docet. Et de Bellarmino quidem observat, eum initio pro Augustiniana, quam vocat, doctrina in scholis editisque libris acriter decertasse, &Molinae sententiam comdemnasse: postea autem mutato consilio inter ejus propugnatores facile primum obtinuisse locum. Id vero mirum non esse, cum inter leges Societatis una quoque sit, quae praecipiat, ut in opinionum delectu communi Societatis judicio pareant; &licet inter Cardinales cooptatus esset Bellarminus, non tamen aliter eum hic se gerere potuisse, cum Jesuitae etiam ad ecclesiasticas dignitates assumti, Propositi Generalis monita sequi debeant, ex simplici voto. An autem cum sermone mentem etiam mutaverit Bellarminus, definire Auctor non audet: imo non mutasse verosimile esse, adductis quibusdam rationibus probat. Interim hac occasione observat, Patres Societatis, qui in Germania opera Bellarmini ediderunt, nonnullas dibzy G Google Ias ejus opiniones aut sustulisse aut immutasse, aliisque voluisse per suasum, quod Bellarminus aequo haec tulisset animo. Et ita immutatas &vitiatas prodiisse Controversiarum editiones Ingolstadienses A. 1587, 1588, 1590, imo &Lugdunensem A. 1593. Ast neutiquam Bellarmino hanc immutationem placuisse, ex eo colligit, quod Controversias suas A. 1596 recognoscens, novisque typis Ingolstadiensibus mandans, lectores initio monuerit, nolle se omnino ut priores editiones pro suis agnoscerentur. Addit, eundem intemperantem illam de Thomisticis opinionibus censuram (ita enim illam Auctor vocat) ex lib. IV c.