# Acta eruditorum 1700 347

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, ACTA ERUDITORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/347
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/347

XIV expungi voluisse, nova Venetiis editione curata A. 1599. Rogasse etiam praemissa admonitione typographos, ut juxta hujus unius exempli fidem sua deinceps opera recuderent. Eandem equidem censuram & lib. I, c. XII legi, nec in ista editione fuisse expunctam, sed id casu potius, Et hanc equam destinato Auctoris consilio factum fuisse putat. ditionis Venetae emendationem alias deinceps editiones, Venetam alteram A. 1602, Parisiensem A. 1608, aliasque expressisse. Sed haec Auctor ὡς ἐν παρόδε. Revertimur cum eo in viam. Id vero cumprimis, dum singularum Congregationum historiam pandit, agit, ut Jesuitarum consilia atque artes, quibus aut judicii progressum, aut definitionem quoque atque sententiam hac in lite ferendam, impedire atque sufflaminare conati sint, indicet. Mox eos accusat, quod in domestica doctrina exponenda minus fuerint sinceri, & quod Cardinali Madrutio, in vera illorum sententia expiscanda, multum fuerit desudandum: mox quod mortuo Cardinali Madrutio Pontificem a ferenda sententia, tum aliis rationibus, tum ea imprimis, quod in magnum auctoritatem suam adducturus esset discrimen, si forte sententia ejus ab Academiis non approbaretur, deterrere conati sint: mox quod callide novas compositionis conditiones rogaverint, & quae sunt alia ejusdem commatis. Cum vero in triginta & duabus Congregationibus eo res deducta esset, ut a Pontifice sententia ferri posset, & Hispaniae quoque Rex Philippus III causae hujus definitionem, tum per epistolas, tum per administros suos urgeret, tum demum ad fulmen hocce declinandum & impediendam definitionem, omnes Auctor ait collegisse vires Jesuitas, omnia contulisse consilia. Et primo quidem oXX 2 mnis mnia dogmata Molinae, etiam periculosiora, aperto Marte in Hispania propugnare, & longe lateque disseminare coepisse, ut exorturi schismatis metum Clementi VIII incuterent, si contrarium decerneret.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
