# Acta eruditorum 1700 348

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, ACTA ERUDITORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/348
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/348

Intellexisse hoc probe Pontificem addit; hinc & Francisco Pegnae effusis lacrymis exoranti, ut tot emergentibus periculis occurreret, respondisse, se pristini propositi tenacem iis artibus minime concuti. Ast non ita inopes fuisse ait consiliorum Jesuitas ut non aliae artes ad impediendam definitionem illis suppeterent. Antonium namque Rosam Sylvanectensium Episcopum refert ad suas eos pertraxisse partes, & ita instruxisse, Pontifici ut persuaderet, sententiam Thomisticam de praedeterminatione ab Academia Parisiensi condemnatam esse, imo Molinismum in ista Academia plurimos habere approbatores. Perculsum quidem hoc nuncio vehementer fuisse Clementem, aegreque tulisse, quod Academia Parisiensis Sedis Apostolicae judicium antevertisset: ast cum in veritatem hujus rei per epistolas inquisivisset, statim intellexisse, falsa ea omnia esse, quae retulisset Sylvanectensis Antistes. Tam infelici tamen consiliorum suorum successu, non fuisse deterritos Jesuitas, addit. Namque cum reliquis praesidiis se nudatos viderent, Concilium generale eos convocari voluisse, ubi de controversis dogmatibus judicaretur. Hanc scenam primum A. 1601 instruxisse quendam nomine Roam, quem virum ignarum & audacem Noster vocat, palanique asseruisse, Pontificem in definiendis fidei controversiis errori obnoxium, Censores pro rei dignitate minus eruditos, institutum examen non satis maturum, unamque propterea generalis Concilii viam occurrere, qua excitatae controversiae definiri possent. Hunc vero, cum postea in Hispaniam discessisset, rumoremque de Concilio disseminare non desisteret, imo id ageret ut Regi Hispaniae hoc consilium finiendi hoc modo eam litem subministraretur, ab Officio Inquisitionis jussu Pontificis comprehensum & in S. Officii carcerem conjectum fuisse. Quamtumvis autem magnam adhiberet diligentiam Pontifex, ne quis Concilii mentionem injiceret, impedire tamen eum non potuisse, quin indies rumor latius spargeretur, idque potissimum opera Jesuitarum. Tandem vero & ipsum Cardinalem Bellarminum illis accessisse, qui Concilium postulabant. Iccirco & Pontificem eum die 20 Jan. ad se vocatum severiori animadversione excepisse, & ostenso S. Augustini loco ex lib. IV ad Bonifacium demonstrasse, quod Pelagiani olim easdem circulationes quaesiverint, ut Pontificiae auctoritatis judicium effugerent. Respondisse Bellarminum, nusquam se negasse, quin per sese & absque Conciliò definire Pontifex posset, tametsi fassus esset, convenientius fore, ut Concilium haberetur. Istam responsionem Pontificem pro contumeliosa reputasse, nec sine stomacho regessisse: Bellum profecto, si definiendi potestatem in dubium verteres. Attende ergo quid dicas: si magis expedit convocari Concilium, non expedit ergo controversiam a nobis definiri.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
