Latin
Cap. II. III
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 35-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. II. III. Has autem celebriores excipiscripta more suo Auctor edisserit. IV. unt Scriptores, qui in Ecclesia Occidentali quandam nominis celebritatem sunt consecuti. Quos inter nonnulli, ne silentio eos plane praetermittamus, omnino suo quodam jure a nobis exigunt. De Joachimo itaque Abbate Floriacensi, qui primum inter eos locum occupat, observat, a nonnullis quidem eum ut vatem celebrari, sed Guilielmum Parisiensem. Thomam de Aquino, Trithemiumque negare, quod prophetiae dono fuerit instructus, etsi concedant, eum prudentia singulari fuisse praeditum, qua eventus rerum futuros perspexerit, praedixeritque Praedictiones ejus de quibusdam Pontificibus, quarum mentionem injiciat Trithemius, easdem esse, quae saepius sint impressae: ast Explicationem libri, qui Cyrillum quendam auctorem agnoscat, de magnis calamitatibus, spuriam esse atque supposititiam. Reliquas praedictiones Trithemio commemoratas hodie non comparere.