# Acta eruditorum 1700 35

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, Cap. I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/35

Id constat, obtinuisse tandem Pontificem, quod voluit, damnatumque in eo concilio fuisse Fridericum, objectumque illi fuisse primo perjurium, quod concor. diam Ecclesiam inter atque Imperium non sarcivisset, licet jurejurando se ad hoc obstrinxisset; deinde sacrilegium, quod intercepis. set Praesules ad concilium Romanum a Gregorio celebrandum contendentes; ac denique haeresin, quod fidem Pontifici datam violasset, auctoritatem Romanae sedis habnisset in minimis, ditionem ejus invasisset, & alia ejusmodi, id unice arguentia, quod Romani Pontificis desideriis ubique non gessisset morem. Haec ita refert Auctor, ut tamen non dissimulet, quae Fridericus hisce reposuerit, ut tum innocentiam suam demonstraret, tum Romanum Pontificem muneris sui potestatisque limites transgressum esse, comprobaret. Adjungit quoque ea, quae tum in Sicilia tum in Germania postea gesta sint, historiamque Imperii nostri usque ad Albertum justa serie prosequitur. Romani posthaec sequuntur Pontifices, quorum vitas atque

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
