# Acta eruditorum 1700 354

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, AN EXPOSITION OF THE THIRTT NINE ARTICLES OF. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/354
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/354

AN EXPOSITION OF THE THIRTT NINE ARTICLES OF the Church of England, written by GILBERT Bishop of Sarum. h. e. EC EXPOSITIO UNDEQUADRAGINTA ARTICULORUM clesiae Anglicanae, scripta a GILBERTO BURNETO, Episcopo Salisburiensi. Londini apud Rich Chiswel, 1700. fol. Alphabet. 4. plag. 16. ALtera haec est editio Operis praestantissimi, quod intra anni spatium Anglico idiomate bis praela Londinensia subiit, & Latine versum in Belgio jam sub praelis sudare dicitur. Unice hoc ad dissidia litesque Ecclesiasticas in Anglia componendas ac sopiendas comparatum esse, non obscure innuit Autor Illustris, & tot aliis praeclarissimis ingenii monumentis celeberrimus, ac passim in hisce Neque quicquam Actis merito suo cum laude nobis nominatus. magis necessarium esse putat, aut Regis pariter, cui opus suum inscripsit, Episcoporumque cura dignum, quam ut pax Ecclesiastica tam foede tam temere luxata, tandem aliquando felicibus auspiciis Angliae restituatur. Narrat se, cum A. 1686 in Germania versaretur, Theologo cuidam Lutherano affirmasse, se mirari, cur unio Ecclesiae nostrae cum Reformata, tot votis experita, tot tentata modis, adhuc inter desiderata esset, neque quicquam intermisisse argumentorum, quibus aequitatem ejus rei maturandae, ac praesenti potissimum rerum statu necessitatem, illi persuaderet: sed ab eo tulisse responsum, quod sibi longe magis mirum videatur, haec adeo urgeri a Theologo Anglo, cum in summis Reipublicae Anglicae tempestatibus dissidia Ecclesiastica in Anglia ita componi non potuerint, erint, ut maxima potius animorum contentione etiamnum agitentur: jam Lutheranos inter ac Reformatos, non esse controversias de rebus nihili, sed de attributis Divinis, de providentia Dei, de peccato utrum ad Deum velut autorem referendum sit, an ad homines, & utrum homini integrum sit facultatibus suis recte uti, an potius totum hoc pendeat a gratia irresistibili; e contrario in Anglia jam ultra seculi spatium tantis viribus funem contentionis gravissimae duci de forma hierarchiae, de externis ritibus rebusque aliis minoris momenti atque indifferentibus: aequissimum agitur esse, ut Anglicana Ecclesia prius propriis medeatur vulneribus, deinde conetur etiam reliquarum Ecclesiarum Protestantium unioni ac concordiae promovendae prospicere.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
