# Acta eruditorum 1700 356

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, AN EXPOSITION OF THE THIRTT NINE ARTICLES OF. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/356
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/356

Episcopos recens creatos fidei suae professionem congruentem formulae Ecclesiarum, quibus praeesse deberent, ad alios Episcopos misisse, atque ita in communionem illorum receptos fuisse. Additionem homousii a Symbolo Nicaeno factam imprimis necessariam fuisse affirmat, quo Ethnicis praecideretur ansa calumniae, quasi Christiani quoque adorarent aliquem, qui non esset verus Deus. Caeterum quod Ecclesia Anglicana tot Articulos, & in his tot negativos, sive erroribus & abusibus variis oppositos sanciverit, duas praeterea causas notat extitisse, alteram quidem, quod uti sub initium statim praedicati Evangelii, ita Reformationis quoque, frequentissimae haereses ortae fuerint, post controversias nempe semel circa religionem motas, multorum, ut fit, ambitione & luxuriante ingenio, vel etiam inscitia, illas tam frequentes procreante: alteram, quod sub jugo Pontificio per tantum temporis spatium, & novissime sub Regina Maria tam graviter afflicti ac gementes, merito postquam illud feliciter iterum excusserant, omnibus modis cavere sibi voluerint, ne admissis in Clerum errorum Papisticorum fautoribus, in illud postliminio vel inviti relaberentur. Equidem in rebus historicis vel naturalibus perdifficile fere esse fatetur, negantem propositionem audacter tueri; at in rebus fidei recte constitui articulos negativos, postquam in confesso sit, universa creditu necessaria sacris contineri literis. Laudat librum temporibus Henrici VIII editum, & Pontificiis erroribus oppositum, qui inscribitur the necessary erudition sive Institutio necessaria, sed negat, quemquam obligatum fuisse, ut isti libro subscriberet vel assentiretur. Articulos vero illos a Cranmero & Ridleyo primum, ut videtur, compositos, pro illa temporum, quibus animi plerorumque fermentescebant, irregularitate, non potuisse ante primam promulgationem examini Synodorum & Conventuum subjici, quia verendum fuerat, ne abusus & errores, tam utiles Clero, a majore illius parte probarentur.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
