# Acta eruditorum 1700 362

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, THE REVEREND AND LEARNED DR. HAMMOND AND. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/362
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/362

THE REVEREND AND LEARNED DR. HAMMOND AND his Paraphraseand Annotations on the New Testament Vin. dicated &c. HENR. HAMMONDI PARAPHRASIS ET ANNOTATIONES INN. T. vindicata ab observationibus JOHANNIS CLERICI in Supplemento ad Hammondi Paraphrasin: una cum brevibus animadversionibus in Epistolam ejusdem Clerici Supplemento praefixam. Londini apud Lucam Meredith, 1699. 8. plag. 6. NOn mediocrem ab eruditis gratiam iniit doctissimus Clericus edita ante biennium Latina translatione Hammondi in Novum Testamentum, cui passim locis suis Supplementa quaedam adspersit, in quibus varia Novi Foederis & ipse illustrat novis observationibus, & Hammondum subinde emendat errorisque arguit ac refellit, ceu diximus in Actis A. 1699 pag. 6. Duplici autem nomine Anglis quibusdam invisa esse coeperunt haec Viri Clarissimi Supplementa, ex quo illa anno superiore de Latino idiomate in Anglicum translata, & seorsim Londini recusa sunt forma octava, una cumo expositione priorum duodeviginti versuum capitis primi Johannis itidem Anglice versa, & praemissa Epistola Clerici Apologetica occasione Supplementorum Hammondianorum eorundemque Anglicae translationis scripta ad Amicum. Primum quidem indigna illis res visa fuit, Hammondum virum maximum & cujus ingens merito est apud suos autoritas, libere ab homine extero carpi ac reprehendi, & illas castigationes censurasque non modo Hammondiano operi Latine translato interspersas una cum illo Latine legi ab exteris, sed & Anglis ipsis vernaculo & eodem, quo Hammondus scripsit, idiomate seorsim legendas proponi ac commendari. Deinde non ferendum esse duxerunt, praesenti tempore, quo Socinianos & Arianos magno humero jam a pluribus annis in Anglia efferre se constat, Anglice vulgari illas Clerici observationes, quibus multa N. T.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
