Latin
GEORGII WOLFGANGI WEDELII EXERCITATIONES
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 367-2
Unproofread scanNot analysed yet
GEORGII WOLFGANGI WEDELII EXERCITATIONES Semiotico-Pathologica. lenae, apud Joh. Bielckium, 1700. in 4. Alph. 1. pl. 6. 3. SIgnorum specialium Doctrinam jamdiu magnopere fuisse defideratam ab Artis tyronibus, prout non latuit Illustrem Autorem, ita post editionem Exercitationum Pathologico-Therapeuticarum, quae anno 1697 in lucem prodiere, de edenda Signorum Doctrina cum Pathologia combinata maximopere fuit solicitus. Tandem igitur, post Praxin triginta annorum felicissime a se administratam, praesentem de Signis tractatum publici juris fecit, insigni cum omnium Praxin Medicam exercentium emolumen. to. Tot enim revera observationes, quot effata signorum, prout Autor ipse in Praefatione ad Lectorem fatetur, in hoc tractatu inveniuntur, non ex aliis autoribus desumpta, nec fando saltem accepta, sed multiplici atque infinita fere experientia ab Autore ipso accuratissime observata. Jure igitur meritoque Exercitationum titulum obtinet tractatus praesens, quippe qui a tanto Medico per tam amplum temporis spatium strenue Praxin exercente, enatus est. Ut autem de aureo hoc libello constet plenius, selectiora quaedam, ¬atu maxime digna visa, Semioticam &Pathologiam spectantia, ex eodem recensebimus; de ordine interim hajus tractatus generali minus soliciti, quippe qui nil peculiare habet. Affectus enim particulariter saltem recensentur a capite hominis ad calcem usque, modo dudum Arabibus, hinc &Europaeis aliis Medicis, ut Autor loquitur, comprobato.