# Acta eruditorum 1700 368

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, GEORGII WOLFGANGI WEDELII EXERCITATIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/368
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/368

Quoad specialissimam vero singulorum capitum pertractationem ennotandum, ita fere procedere Illustrem nostrum Autorem, ut I, alleget signa cujusvis morbi specialia & propria, 2. differentiam & species ejusdem potiores, 3. morbos, quibus ut symptoma supervenit, itemque symtomata, quae eundem, ut morbum primarium stipare solent, 4. phaenomena e cadaveribus desumpta, 5. juvantia & nocentia, & 6. demum ex his omnibus cujusvis morbi formet Pathologiam. Hanc methodum per omnia nominati tractatus capita constanter servat; qua occasione & plura occurrunt Mechanicam, Anatomiam & Chemiam spectantia, quibus egregie illustrat abstrusa Pathologiae praecepta; occasione autem juvantium & nocentium, simul & remediorum mentio fit, ut vel sic quoque perfecta ad Praxin Medicam manuductio inde scaturiat, & legentibus, velut aliud agendo, insinuetur. Sed ad rem. Pertinet ad rarioris generis observationes illa, quam Cap. III de doloribus capitis legimus, ubi in cranio cujusdam, qui vivus cephalaea exquisitissima laboravit, nullam plane suturam repertam fuisse testatur, quod ipsum de doloris causa cogitandi praebuisse occasionem asserit. Capite VIII perquam apposite explicat Autor, unde metus & aversio omnium liquidorum in rabie canina accidat illis, qui hydrophobia laborare a symptomate hoc dicuntur: profundius scilicet inflammatas esse fibras musculosas & nerveas faucium, ut nec constringi, nec deprimi satis possint; hinc vel strangulari aegros, vel potum ad nares, propinetur, necessario regurgitare.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
