Latin
GEORGII WOLFGANGI WEDELII EXERCITATIONES
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 369
Unproofread scanNot analysed yet
Urgere enim vel maxime miseros sitim, manifestissimum esse praesupponit, sed si bibere tentent, cum metu suffocationis id fieri &per nares resilitione, ex dictis jam causis, unde a visu &sono etiam liquoris inhorrescant, non quod non velint, sed quod non possint bibere. Rarissimum affectum, &Apuliae incolis alias quasi proprium, Choream S. Viti, etiam a se ipso in Germania nostra fuisse visum &observatum in puella quadam, annotavit cap. IX. Leviorem enim &velut prurientem spasmum, ab ictu tatantularum alias illatum, non minus etiam posse apeculiari sanguinis crasi oriri non improbabile esse docet. Circa epilepsiam singulare quid observavit cap. XIII in infante tenello, qui per nares excussit, durante paroxysmo, quasi pressione displosiva, cerebri particulam. Cap. XVIII, ubi de visus vitiis, fotus calidi circa oculos usu frequentiori abstinere nos jubet, exemplum allegans juvenis cujusdam, qui a fotu calido repetito cataractam perfectam unius oculi passus fuerit. De polypo porro &crudis pulmonum tuberculis, affectibus post mortem magis in conspectum venientibus, signa allegat cap. XXV, quibus adjuti in vivis etiam subjectis de iisdem praesentibus judicare valemus: alterationem nimirum in pulsu, qui constanter intercurrens, parvus itidem, debilis atque inaequalis sit, indicio, impedimentum aliquod intercedere, ne justa systoles &diastoles fiat reciprocatio. Oppido vero rarum est, quod de Empyica quadam cap. XXVII refert exemplum, eandem scilicet, malo adhuc latente &chronico, per sex menses circiter, noctu semper salivationem sustinuisse cum lipothymia &dentium vacillatione. Nec praetereunda illa est observatio, quam de vomitu cruento cap. XXXVI habet, visum scilicet quoque fuisse sanguinem vomitu excretum soo lum dextro lateri incumbentibus aegris, in quibus post mortem cruoris via manifesta patuerit per anatomen, vaso brevi, uno vel altero ramo e liene simul majori in ventriculum hiante, ad calami etiam scriptorii magnitudinem. De crepatura viscerum in ileo, rarissimo casu, Autor noster oculatus testis est cap. XLIII, ubi habet sequentia: Finitur ad mortem ileum, (quod in quibusdam vidimus) si ipsius virentis adhuc, &non adeo male habere visi aegri, manifesto sensu, facta displosione sonora, crepare intestinum observetur.