# Acta eruditorum 1700 37-2

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, Cap. V.VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/37-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/37-2

Cap. V.VI. Quae de scriptoribus Graecis hujus seculi, & frustra tentata GraeVII. eae ac Romanae Ecclesiae unione, itemque de conciliis exponit, ne prolixiores simus quam decet, praetermittimus. Hisce autem ordine enarratis, contentiones Dominicanorum & Facultatis Theologicae Cap. VIII logicae Parisiensis inde ortas, quod illis locus in Academia Parisiensi & facultas docendi Theologiam denegaretur, edisserit. Eminuit in certamine Guilielmus de S. Amore, qui Dominicanis acriter restitit, illorumque in se ita concitavit odia, ut in eum unice deinceps tela sua dirigerent.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
