# Acta eruditorum 1700 37

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, Cap. II. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/37

De Vincentio Bellovacensi dum verba facit, disquirit, num Speculum ejus morale ipsi Vincentio, an vero Thomae de Aquino tribuendum sit? Namque contineri in illo nihil fere aliud, quam quod Thomas in Secunda Secundae doceat; quominus tamen dici queat, Vincentium ex Thoma sua suffuratum esse, obstare rationes temporum: Thomam enim de Aquino mortuum esse A. 1274, Summamque ab eo conscriptam inter ultima ejus opera esse referendam; Vincentium autem jam anno 1256 supremum obiisse diem. Has difficultates quo pacto viri docti superare contendant, refert, ipse tamen nihil definit, judiciumque lectori permittit. Celeberrima porro in Scholasticorum ordine sunt nomina Alexandri ab Ales, Bonaventurae & Thomae de Aquino, de quibus Auctor ita disserit, ut de ipsorum scriptis maxime sit solicitus. Et de Thoma quidem dum verba facit, num Summa, ut vocatur, tripartita, eum agnoscat auctorem, disputat. Lannojum enim id negasse, eo quod Clemens VI Pontifex, scripta Thomae accurate & summo studio enarrans, nullam tamen hujus libri injecerit mentionem. Sed suffragatur tamen Natali Alexandro (cujus peculiaris extat de scriptis Thomae dissertatio T. VII p. 391 & sequq. editionis novissimae) testimonio Guilielmi de Thoco, Guilielmi Lamarensis, Aegidii Romani, Johannis Teutonici, Demetrii Cydonii (qui hunc librum in sermonem Graecum, docente Auctore, transtulit) aliorumque, Summam illam Thomae asserenti. Famam quoque perennem hoc seculo historia Angliae summa fide scripta consecutus est Matthaeus Parisius seu Parisiensis dictus, sive quod Parisiis natus esset, sive quod ibi literis incubuisset. Auctor noster de eo ita pronunciat, stilum quidem ejus barbarum esse, pro istius temporis genio, eum tamen judicio & facultate cuncta discernendi fuisse praeditum: summa libertate eum in factis Principum, quos ea aetas tulit, enarrandis uti, omnia tamen accurate enarrare, nec praetermittere quicquam eorum, quae scitu sint necessaria; praeterea nihil eum asserere, quod non documentis fide dignis comprobet. Sed reliqui Auctores obscuriores ignobilioresque sunt, quam ut nos occupare diutius queant: quare ad alia progredimur.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
