Latin
J0. CHRISTOPHORI STURMII, PHIL. NAT. ET MATHEM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 370-3
Unproofread scanNot analysed yet
doctrina publice privatimque in Academia Altorfina indefesso studio instituta, tum egregiis ingenii sui monumentis orbi erudito publicatis (quorum subinde in Actis nostris recensus est) praeclarissime meruit Celeberrimus Sturmius, praesenti scripto disciplinis Mathematicis, in academiis non solum, sed &in scholis &gymnasiis, apud studiosam juventutem provehendis, velificari constituit. Cum enim juxta cum aliis, scientias has publice professis, plus satis perspectum haberet, quantam vastitatem culturae mathematicae academiis, mox ipsis etiam rebuspublicis, induceret neglectus matheseos in scholis trivialibus; nihil consultius in hoc negotio ratus est, vehementiusque optavit, quam ut, qui Graecorum scholis olim solennis mos fuit, hodie revocaretur, teneraeque aetatis institutionem mathematica etiam argumenta auspicarentur, eaque inter primordia essent praeceptorum, quae in infimis scholis tradi consueverunt. Quod votum, hinc inde apud alios expositum, postquam Serenissimo Würtembergiae Duci Carolo Friderico, qui sub illud tempus Illustre Gymnasium Stutgardiae condiderat, innotuisset, occasioni fuit, ut suam super hac re sententiam laudato Principi Autor noster fusiori declaratione exponeret. Haec cogitata sua generalius concepta, praesentique scripto in limine praemissa, gemino deinceps specimine, pro infimis duabus scholarum classibus specialius elaborato, porro illustravit &auxit, ut consilii sui ratio exinde magis elucesceret.