Latin
THE LIFE OF JOHN MILTONGC
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 377
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque haud multo post edidit Defensionem pro Popalo Anglicano, stylo scriptam eleganti, sed acerbiori paulo, quam fas erat, quod nec Noster plane diffitetur; tanto vero apud Anglos receptam plausu, ut mille librarum sterlinensium praemium Miltono rependerent. Certe ipse Episcopus Bramhal, cum postea causam Regiam tecto quidem nomine defendisset, refutatus quidem a Johanne Philippo, Miltoni e sorore nepote etiamnum superstite, minime dissimulavit, Defensionis Salmasiana unicam editionem divendi vix potuisse, Miltonianam vero toties recudi, ut paginis editionum adeo discrepantibus, vix indicari illae Lectoribus satis commode in responsione possint. Quin &Noster ait, Salmasium, qui interea in aulam Christinae Reginae Sueciae fuerat adscitus, simul atque Miltoni responsio eo advecta fuisset, contemptim haberi coepisse, atque inde discedentem Apologiam adornasse quidem, sed cui quo minus ultimam manum adderet, morte fuerit praeventus. Miltonum contra, etsi liber ejus Parisiis a carnifice, non tam Parlamenti jussu, quam instigatione Cleri, &postea quoque Tholosae igni fuerit traditus, meruisse tamen non modo Legatorum, qui Londini tum aderant, imprimis Belgicorum, sed exterorum quoque, Germanorum pariter &Gallorum prolixas laudes. Nactus deinde, ut sperabat, majus otium Miltonus, A. 1652 hospitio mutato secundam uxorem ducit, paulo post nuptias exstinctam. Cumque eodem anno prodiisset apud exteros liber, sub titulo, Clamor Regii Sanguinis ad Coelum &c. (cujus quanquam genuinus auctor esset Betrus Molinaeus, junior, Praebendarius Cantuariensis, tamen quoniam ab Alexandro Moro concionatore Gallico fuerat prelo mandatus, qui Bbb &nomine bibiiopolae dedicaverat librum Carolo II, is auctor plerumque habebatur) Miltonus mox Defensionem secundam pro Populo Anglicano edidit, in qua neque Moro pepercit, quem subinde sale satyrico perfricuit, &objectum coecitatis supplicium ita diluit, ut haud peccasse se pro libertate scribendo contenderet, &oculorum morbum continua lucubratione contractum sibi jamdiu ante probaret, quam contra Salmasium calamum strinxisset.