# Acta eruditorum 1700 378

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700, THE LIFE OF JOHN MILTONGC. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/378
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1700/378

Edito inde a Moro novo libro, cui Fidei Publica titulum fecit, aliam Defensionem pro se divulgabat, cui Morus denique acquievit. Hinc cum paulisper ad alios labores, Historiam nempe Magnae Britanniae, Thesaurum lingua Latinae, & poëma heroicum, Paradisum Amissum, (quod unum ex his perfectum in lucem tandem opus prodiit,) rediisset, interim tamen & dissertationes alias de potestate civili in rebus ecclesiasticis, de modo item submovendi conductitios ex ecclesia, Anglico sermone edidit. Mortuo vero Cromwello, & Richardo ab exercitu dejecto, non destitit contra Monarchiam scriptis pugnare, & defendere Democratiae commoda; qua in re tamen nondum ad Harringtoni famam processisse Auctori nostro dicitur, cujus quippe cura nuperrime prodierunt Harringtoniana opera cum vita auctoris, a nobis forte propediem recensenda. Ast Rege in Angliam reduce facto, in tutiora se recepit Miltonus, donec amnestia promulgata veniam impetraret, a publicis solummodo officiis deinceps excludendus. Inde tertiam uxorem duxit, cum qua sterile illi conjugium fuit. Interim duas e primo matrimonio filias ita erudiverat, ut Hebraica, Graeca, Latina, Hispanica, Italica, Gallica, etsi minime intelligerent, legere sine haesitatione possent, quod ipsi jam oculorum usu destituto insigniter profuit. Etsi vero commercio litterario, quod illi erat cum Millio, Oldenburgio, Heimbachio, de Brass, Leone ab Aizema, Emerico Bigotio aliisque, quorum nomina passim inscripta litteris ejus familiaribus videas in nova Operum Miltonianorum editione, ab A. 1652 usque ad 1660 praecipue occuparetur, nec qualibet anni tempestate ad poëma scribendum aptus esset, (nullum enim ei tempus erat convenientius, quam quod brumale & aestivum solstitium interjacet,) tamen Amissum Paradisum elucubravit tandem, & A. 1666 primum in lucem emisit. Quod poëma quoniam ex merito laudavimus, cum novae ejus dibzy G Googl ejus editionis mentionem faceremus in Actis A. 1696, p. 227, judicium Drydeni, summi poëtae, in cujus laudes Noster quoque excurrit, & qui ex toto opere tragoediam eodem titulo concinnavit, recensere ex Auctore supersedemus. Post A.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
