Latin
THE LIFE OF JOHN MILTONGC
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 379
Unproofread scanNot analysed yet
1670 edidit Paradisum Reparatum, Amisso multo, ut omnes censent, inferiorem; unde dictum percrebuit, Miltonum frustra quaeri in Paradiso Reparato. Procuderat una quoque tragoediam, Samson Agonistes, eodemque anno prodiit quidem Historia Magnae Britanniae, Anglice, ut pleraque ejus opera, conscripta, sed quam ultra Normannorum tempora producere non potuerat. Ut vero alios ejus libros minoris momenti taceamus, duorum amplius mentionem facimus; alter est Epistolarum familiarium liber unus, cui accesserunt Prolusiones quadam Oratoriae, alter Anglicus, idemque postremus Miltoni foetus, de vera religione, haeresi, schismate, tolerantia &modis optimis quibus praeveniri Papismo possit, uterque A. 1674, quo ex vita discessit, excusus. Thesaurus Linguae Latinae, quo Stephanum complere statuerat, nunquam prodiit, Littletono tamen lexicographo non nulli usui fuit. Ceterum quod Bibliothecae suae partem maximam paulo ante obitum vendiderit, minime paupertatis in illo indicium fuisse Auctor ait, quippe 1500 libras Sterling. post se reliquit, exstinctus podagra, qua vehementer per complures annos laboravit, insigni adhuc monumento ornandus, quo constet omnibus, suum etiam sub Potentissimo Rege Wilhelmo eruditis in Anglia honorem haberi. Exhibet ultimo loco characterem ejus Biographus, neque laudibus parcit, quas huc transferre nostrum non est; inconstantiae tamen signa luculenta non possumus ex ipso tacere. Nempe religione varius fuit Miltonus, quippe Protestantium, qui tum Puritani vocabantur, partibus accessit juvenis, inde media aetate Independentibus &Anabaptistis arctius adhaesit, senex vero nulli Ecclesiae nomen subscripsit, neque templa amplius frequentavit, incertum quam ob causam. Quod restat, ignorare Lectorem benevolum nolumus, libri hujus refutationem quandam suscepisse auctorem anonymum opusculo, cui titulus, Remarks on the Lise of Mr. Milton, eique iterum responsum a Biographo fuisse libello alio, quem inscripsit, Amyntor, quorum, si tanti videbuntur, recensum alibi forsan sumus exhibituri. SERIES CHRONOLOGICA OLTMPIADUM, PTTHIADUM, ISTHMIADUM, NEMEADUM, quibus veteres Graeci tempora sua metiebantur &c. per GUILIELMUM LLOYD, A. M. Episcopi Wigorniensis Filium. Oxoniae, e Theatro Sheldoniano, A. 1700. fol. plag. 14. CUm in Actis nostris A. 1698 mense Martio pag.